Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Herta Däubler-Gmelin

E Vicipaedia
Herta Däubler-Gmelin anno 2008

Herta Däubler-Gmelin (nata 12 Augusti 1943 Bratislavae) femina rei publicae est et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD).

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Herta filia erat legati Germaniae in Slovacia. Tubingae maturitatem accepit et tum eodem loco et Berolini iurisprudentiae, historiae atque rebus politicis studebat et anno 1969 primam, anno 1974 secundam probationem adepta est. Tum anno 1975 Bremae doctor iurisprudentiae promota est. Deinde primo iurisconsulta, tum professor Berolini Universitatis Liberae laboravit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Däubler-Gmelin ab anno 1966 sodalis SPD est et annis 1972 - 2009 legata Dietae Foederalis erat. Annis 1988 - 1997 vicaria praeses suae factionis fuit. Anno 1993 candidata vicarii praesidis iudicii foederalis constitutionis non electa est, quod factio CDU eam repudiabat. 27 Octobris 1998 Gerhardus Schröder (SPD) Cancellarius Foederalis eam Administram Foederalem Iustitiae nominavit. Hunc honorem tenuit ad 22 Octobris 2002, cum post electionem Dietae Foederalis novum consilium ministrorum convocaretur. Gmelin nullum administerium accepit, quod in contentione suffragiorum Georgium W. Bush, tunc praesidem CFA, cum Adolpho Hitler comparaverat.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Consilium Ministrorum Schröder I (27 Octobris 1998 - 22 Octobris 2002)

Gerardus Schröder (SPD) | Iosephus Fischer (Virides) | Otto Schily (SPD) | Herta Däubler-Gmelin (SPD) | Anscharius Lafontaine (SPD) | Ioannes Eichel (SPD) | Werner Müller (nullius factionis) | Carolus-Hinricus Funke (SPD) | Renata Künast (Virides) | Gualterus Riester (SPD) | Rudolphus Scharping (SPD) | Petrus Struck (SPD) | Christina Bergmann (SPD) | Andrea Fischer (Virides) | Ulla Schmidt (SPD) | Franciscus Müntefering (SPD) | Reinhardus Klimmt (SPD) | Curtus Bodewig (SPD) | Georgius Trittin (Virides) | Edelgarda Bulmahn (SPD) | Heidemaria Wieczorek-Zeul (SPD) | Bodo Hombach (SPD)