Horstius Ehmke
Horstius (Theod.: Horst) Ehmke (natus 4 Februarii 1927 Gedaniae, mortuus die 12 Martii 2017 Bonnae[1]) vir publicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) erat.
Familia, Iuventus et Munus
[recensere | fontem recensere]Pater eius chirurgus fuit. Horstius Gedaniae scholam frequentavit atque anno 1943 adiutor Aeronauticae factus est. Anno 1944 maturitatem provisoriam accepit atque miles conscriptus est. Anno 1945 sauciatus atque militibus Russicis captus, sed brevi tempore liberatus est. Anno 1946 Flenopolis maturitatem adeptus Goettingae iurisprudentiae atque oeconomiae studebat. Anno 1949/1950 etiam Universitatem Princetoniensem frequentabat. Anno 1951 primam approbationem accepit, anno 1952 "summa cum laude" doctor promotus est, anno 1956 secundam promotionem adeptus est. Annis 1952 - 1956 Ehmke adlatus scientiae legati Dietae Foederalis Germaniae Adolphi Arndt (SPD) erat, annis 1956 - 1960 pro Instituto Ford Coloniae atque Berkeley adlatus scientiae laboravit. Anno 1960 etiam habilitatus est. Ab anno 1961 professor extraordinarius universitatis Friburgi Brisgoviae, ab anno 1963 professor ordinarius eius universitatis factus est. Ab anno 1973 iurisconsultus admissus est. Post cursum honorum finitum (vide infra) Ehmke fabulas criminales scribit.
Ehmke bis maritus est atque tres liberos habet.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Ehmke, qui ab anno 1947 sodalis SPD est, 2 Ianuarii 1967 secretarius statalis in Administerio Foederali Iustitiae a Gustavo Heinemann administro factus est. 26 Martii 1969, cum Heinemann, quod Praeses Foederalis Germaniae fieri vellet, a magistratu se recessisset, Ehmke eius successor factus est. Post novam electionem Dietae Foederalis habitam Ehmke primo legatus parlamenti Theodisci electus et a Gulielmo Brandt (SPD) cancellario foederali Administer Foederalis Officiorum Praecipuorum et praeses Officii Cancellarii Foederalis nominatus est. 15 Decembris 1972 - post electionem Dietae Foederalis - Administer Foederalis Cursus Publici atque Scientiae nominatus est. Cum 7 Maii 1974 Brandt cancellarius foederalis se e magistratu recessit, etiam Ehmke administeria reliquit. Sed ad annum 1994 legatus Dietae Foederalis mansit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Horstius Ehmke spectant. |
- Curriculum vitae in pagina tabularii Instituti Fridericus Ebert (lingua Theodisca)
- Commentarius hebdomalis DER SPIEGEL ad diem natalem LXXX Horatii Ehmke
Notae
[recensere | fontem recensere]
Thomas Dehler (FDP) |Fridericus Neumayer (FDP) |Ioannes-Ioachimus de Merkatz (CDU) |Fridericus Schäffer (CSU) |Wolfgangus Stammberger(FDP) |Evaldus Bucher (FDP) |Carolus Weber (CDU) |Ricardus Jaeger (CSU) |Gustavus Heinemann (SPD) |Horatius Ehmke (SPD) |Gerhardus Jahn (SPD) |Ioannes Iochen Vogel (SPD) |Georgius Schmude (SPD) |Ioannes Engelhard (FDP) |Nicolaus Kinkel (FDP) |Sabina Leutheusser-Schnarrenberger (FDP) |Eduardus Schmidt-Jortzig (FDP) |Herta Däubler-Gmelin (SPD) |Brigitta Zypries (SPD) |Sabina Leutheusser-Schnarrenberger (FDP) |Henricus Maas (SPD) |Catharina Barley (SPD) |Christina Lambrecht (SPD) | |
Waldemarius Kraft (CDU) |Hermannus Schäfer (FDP) |Franciscus Iosephus Strauß (CSU) |Robertus Tillmanns (CDU) |Henricus Krone (CDU) |Ludgerius Westrick (CDU) |Horatius Ehmke (SPD) |Egon Bahr (SPD) |Wernerus Maihofer (SPD) |Volfgangus Schäuble (CDU) |Ioannes Klein (CSU) |Rudolphus Seiters (CDU) |Sabina Bergmann-Pohl (CDU) |Guntherus Krause (CDU) |Lotharius de Maizière (CDU) |Rainerus Ortleb(FDP) |Ioannes Ioachim Walther (DSU) |Fridericus Bohl (CDU) |Bodo Hombach (SPD) |Thomas de Maizière (CDU) |Ronaldus Pofalla(CDU) |Petrus Altmaier (CDU) |Helgus Braun (CDU) | |
Horatius Ehmke (SPD) | Ioannes Matthöfer (SPD) | Volkerus Hauff (SPD) | Andreas de Bülow (SPD) | Henricus Riesenhuber (CDU) | Matthias Wissmann (CDU) | Paulus Krüger (CDU) | | |
Ioannes Schuberth (CSU) | Siegfriedus Balke (CSU) | Ernestus Lemmer (CDU) | Ricardus Stücklen (CSU) | Wernerus Dollinger (CSU) | Georgius Leber (SPD) | Lauritius Lauritzen | Horatius Ehmke (SPD) | Curtus Gscheidle (SPD) | Ioannes Matthöfer (SPD) | Christianus Schwarz-Schilling (CDU) | Volfgangus Bötsch (CSU) | |
Curtius Georgius Kiesinger (CDU) | Gulielmus Brandt (SPD) | Paulus Lücke (CDU) | Ernestus Benda (CDU) | Gustavus Heinemann (SPD) | Horatius Ehmke (SPD) | Franciscus Iosephus Strauß (CSU) | Carolus Schiller (SPD) | Hermannus Höcherl (CSU) | Ioannes Katzer (CDU) | Gerhardus Schröder (CDU) | Georgius Leber (SPD) | Wernerus Dollinger (CDU) | Lauritius Lauritzen (SPD) | Kai-Uwe de Hassel (CDU) | Henricus Windelen (CDU) | Heribertus Wehner (SPD) | Carolus Schmid (SPD) | Bruno Heck (CDU) | Anna Brauksiepe (CDU) | Gerhardus Stoltenberg (CDU) | Curtius Schmücker (CDU) | Ioannes-Georgius Wischnewski (SPD) | Erhardus Eppler (SPD) | Catharina Strobel (SPD) | | |
Gulielmus Brandt (SPD) | Gualterus Scheel (FDP) | Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) | Gerhardus Jahn (SPD) | Alexander Möller (SPD) | Carolus Schiller (SPD) | Helimutus Schmidt (SPD) | Iosephus Ertl (FDP) | Gualterus Arendt (SPD) | Georgius Leber (SPD) | Catharina Strobel (SPD) | Lauritius Lauritzen (SPD) | Egon Franke (SPD) | Ioannes Leussink (nullius factionis) | Nicolaus de Dohnanyi (SPD) | Horatius Ehmke (SPD) | Erhardus Eppler (SPD) | | |
Gulielmus Brandt (SPD) |Gualterus Scheel (FDP) |Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) |Gerhardus Jahn (SPD) |Helimutus Schmidt (SPD) |Ioannes Friderichs (FDP) |Iosephus Ertl (FDP) |Gualterus Arendt (SPD) |Georgius Leber (SPD) |Catharina Focke (SPD) |Lauritius Lauritzen (SPD) |Horatius Ehmke (SPD) |Ioannes Iochen Vogel (SPD) |Egon Franke (SPD) |Nicolaus de Dohnanyi (SPD) |Erhardus Eppler (SPD) |Egon Bahr (SPD) |Wernerus Maihofer (FDP) | | |
- Viri
- Nati 1927
- Mortui 2017
- Participes secundi belli mundani
- Alumni Universitatis Goettingensis
- Alumni Universitatis Princetoniensis
- Professores Universitatis Friburgensis Brisgaudiae
- Administri Foederales Iustitiae
- Legati Dietae Foederalis Germaniae
- Administri Foederales Officiorum Praecipuorum
- Administri Foederales Scientiae
- Administri Foederales Cursus Publici