Hermannus Schäfer
Hermannus (Hermann) Schäfer (natus 6 Aprilis 1892 Remscheidii, mortuus 26 Maii 1966 Aquis Godesbergensibus) vir publicus Germaniae et sodalis FDP, postea Factionis Liberae Popularis et deinde Factionis Theodiscae fuit.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Hermannus, cuius pater fabricam possidebat, ipse gymnasium frequentabat et anno 1910 maturitatem adeptus est. Tum Lipsiae et Heidelbergae rebus publicis atque oeconomiae studebat. Anno 1914 doctor promotus est et diurnarii munere paulisper functus est. Sed tum bello mundano primo miles conscriptus interfuit. Ab anno 1918 ad 1920 captivus belli erat. Ab anno 1920 ad 1934 in praesidio foederis ministrorum superiorum laboravit. Ab anno 1935 pro morbis curandis arca Hanseatica Hamburgi laboravit, anno 1946 eius praeses factus est.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Schäfer iam ante primum bellum mundanum sodalis Factionis Progressivae Liberalis, postea Factionis Theodiscae Democraticae (DDP) erat. Ab anno 1925 ad 1932 etiam inter rectores eius factionis fuit. Post secundum bellum mundanum Hamburgi cum aliis factionem FDP eius terrae condidit et eius praeses electus est. Anno 1946/1947 legatus consilii Zonae Britannicae et anno 1948/1949 Consilii Parlamentarici fuit. Cum Conrado Adenauer novam constitutionem Germaniae (Grundgesetz) subsignavit. Eodem anno primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est et annis 1949 - 1953 eius praeses vicarius erat. Annis 1949 - 1951 et 1952/1953 etiam praeses legatorum FDP fuit. 20 Octobris 1953 Administer Foederalis Officiorum Praecipuorum nominatus est. 23 Februarii 1956 cum aliis legatis factionem FDP reliquit, quod sodales eius in Rhenania Septentrionali-Vestfalia foedus regendi cum CDU finiverant et nunc cum SPD terram regnabant, atque novam Factionem Liberam Popularem (FVP) condiderunt. FVP Martio anni 1957 se cum Factione Theodisca (DP) consociavit. 16 Octobris 1956 e consilio ministrorum dimissus est.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Curriculum vitae in pagina Instituti Fridericus Naumann (lingua Theodisca)
Waldemarius Kraft (CDU) |Hermannus Schäfer (FDP) |Franciscus Iosephus Strauß (CSU) |Robertus Tillmanns (CDU) |Henricus Krone (CDU) |Ludgerius Westrick (CDU) |Horatius Ehmke (SPD) |Egon Bahr (SPD) |Wernerus Maihofer (SPD) |Volfgangus Schäuble (CDU) |Ioannes Klein (CSU) |Rudolphus Seiters (CDU) |Sabina Bergmann-Pohl (CDU) |Guntherus Krause (CDU) |Lotharius de Maizière (CDU) |Rainerus Ortleb(FDP) |Ioannes Ioachim Walther (DSU) |Fridericus Bohl (CDU) |Bodo Hombach (SPD) |Thomas de Maizière (CDU) |Ronaldus Pofalla(CDU) |Petrus Altmaier (CDU) |Helgus Braun (CDU) | |
Conradus Adenauer (CDU) | Franciscus Blücher (FDP -> FVP) | Henricus de Brentano (CDU) | Gerhardus Schröder (CDU) | Fridericus Neumayer (FDP -> FVP) | Ioannes-Ioachimus de Merkatz (DP) | Fridericus Schäffer (CSU) | Ludovicus Erhard (CDU) | Henricus Luebke (CDU) | Antonius Storch (CDU) | Ioannes-Christopherus Seebohm (DP) | Ioannes Schuberth (CDU) | Ernestus Lemmer (CDU) | Victor-Emanuel Preusker (FDP) | Theodorus Oberländer (CDU) | Iacobus Kaiser (CDU) | Henricus Hellwege (DP) | Robertus Tillmanns (CDU) | Waldemarius Kraft (GB/BHE -> CDU) | Hermannus Schäfer (FDP -> FVP) | Franciscus Iosephus Strauß (CSU) | Franciscus-Iosephus Wuermeling (CDU) | Theodorus Blank (CDU) | | |