Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Lex Iulia

E Vicipaedia
Redactio 00:10, 29 Iulii 2018 a conlatore Autokrator (disputatio | conlationes) facta
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)

Lex Iulia complures leges a viris publicis Iuliae gentis diversis in saeculis latae vocantur. Rite autem nomen ad leges ab Augusto anno 23 a.C.n. promulgatas refert. 

Lex Iulia de Civitate Latinis et Sociis Danda (90 a.C.n.)

[recensere | fontem recensere]

Illa lex auctore Lucio Iulio Caesare omnes cives Italici qui exarso bello sociali non se in Romanam rem publicam convertissent civitate Romana donavit. Bello etiam furente Romani hanc legem ea ratione introduxerunt ut socios Etruriam atque Umbriam habitantes gratiam suam demonstrarent, quod a re publica haud discessissent. Sequente anno lege Plautia Papiria de Civitate Sociis Danda lata etiam ceteris sociis tributa est civitas Romana.

Lex Iulia de Repetundis (59 a.C.n)

[recensere | fontem recensere]

Hac lege magistratus qui provincias administraverunt vetiti sunt, ne nimia munera a provincialibus acciperent neque iniqua summa rationum suam provinciam eggrederentur. 

Lex Iulia Municipalis (45 a.C.n)

[recensere | fontem recensere]

Hac lege varia praecepta administrandarum civitatium Italiae lata sunt.

Leges ab Augusto perpetratae (18–17 a.C.n)

[recensere | fontem recensere]

Augusto imperatore Leges Iuliae anni 18–17 a.C.n. et  cives Romani libero loco nati hortantur, ut plures liberos rei publicae generent (Lex Iulia de maritandis ordinibus) et adulterii gravibus poenis afficiuntur (Lex Iulia de adulteriis). Ea ratione Romanos ad liberos generandos incitaverunt, ut cum ducturis in matrimonium viris fieret levatio vectigalium tum caelebes multentur. 

Praeterea Augustus ius trium liberorum instituit[1] viris qui triplicem eduxerunt prolem tribuendum. Etiam virgines idoneae aetatis itemque viduae nisi viro nuberent prohibitae sunt, ne acciperent heredia neve spectaculos viderent.

Ratio legum Iuliarum Augusto imperante latarum

[recensere | fontem recensere]
  • Lex Iulia de Ambitu (18 a.C.n.): Largitiones in munere appetendo vetuntur
  • Lex Iulia de Maritandis Ordinibus (18 a.C.n.): Impedivit maritandos, ne infra classem quandam in matrimonium ducerent.
  • Lex Iulia de Adulteriis Coercendis (17 a.C.n.): Adulteriis inventis ("dummodo in diversas insulas relegentur") relegtionem proscribit publicationemque patrimonii. .[2] Etiam patros filias suas adulterias necare concedit itemque maritos 
  • Lex Iulia de vicesima hereditatum (5 p.C.n.): vicesimam partem hereditarum aeri publico addi sancit.
  • Lex Papia Poppaea (9 p.C.n.): una cum lege Iulia de maritandis ordinibus ad filios creandos cives admonet.
  1. "The Romans: From Village to Empire: A History of Rome from Earliest Times to the End of the Western Empire" by M. Boatwright, et al. 2nd edition. 2011.
  2. Greg Woolf (2007). Ancient civilizations: the illustrated guide to belief, mythology, and art. Barnes & Noble. p. 386. ISBN 978-1-4351-0121-0