Maximianus
Marcus Aurelius Valerius Maximianus, dictus Herculius (parentibus humilibus natus apud Sirmium, hodie Sremska Mitrovica in Pannonia, circa 240; mortem sibi conscivit in Gallia anno 310), cum Diocletiano fuit imperator Romanus a die 1 Aprilis 286 usque ad diem 1 Maii 305. Anno 307 iterum purpuram sumpsit, anno 308? bello civili Massiliae a Constantino I occisus est aut, ut alii dixerunt, sibi ipsi mortem paravit.
Ante imperium
[recensere | fontem recensere]Maximianus Aureliano, Probo, Caro imperatoribus militavit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Uxorem duxit Eutropiam, e qua liberos Maxentium, qui postea ipse regnavit, et Faustam habuit, quae Constantino imperatori nupsit. Huius patrem Constantium I adoptavit. Eutropiae filia Flavia Maximiana Theodora (e connubio priori cum Afranio Hannibaliano, consule anni 292) autem Constantio I nupsit/[1]
Consors imperii Diocletiani
[recensere | fontem recensere]Die 13 Decembris 285, Diocletianus imperator eum ad honorem Caesaris sustulit. Nomen novum Aurelii Valerii Maximiani P. F. Nobilissimi Caesaris accepit, et initio anni 286 contra Bagaudas in Gallia certavit. Die 1 Aprilis 286, Augustus factus est, et nomen Herculii gerere coepit, cum Diocletianus Iovius nominabatur. Occidente in parte imperii contra barbaros certabat, sed Carausium usurpatorem in Britannia non iam vincere potuit.
Tetrarchia
[recensere | fontem recensere]Ut Carausium extingueret, Maximianus iussu Diocletiani 1 Martii 293 Constantium adoptavit, novum Caesarem ut Diocletianus Galerium Caesarem adoptaverat.[2] Constantius una cum Iulio Asclepiodoto praefecto praetorio anno 296 vel 297 Britanniam invasit, Allectum successorem Carausii vicens necavit, atque Britanniam iterum cum imperio Romano coniunxit.
Expeditio Africana
[recensere | fontem recensere]Anno 297, Maximianus Africam profectus est, contra usurpatorem Iulianum, ubi contra Mauros pugnabat annoque 298 Carthagine in urbe versabatur.
Romae
[recensere | fontem recensere]Deinde Romam rediit, ubi Thermae Diocletiani aedificabantur. Iis annis multae leges novae ad rem publicam reformandam latae sunt. Anno 303 una cum Diocletiano, edictum contra Christianos promulgavit. Die 20 Novembris 303, Maximianus et Diocletianus Romae triumphum egerunt, et vicennalia celebraverunt.
Abdicatio
[recensere | fontem recensere]Die 1 Maii 305, ambo imperatores abdicaverunt. Galerius et Constantius tunc Augusti facti sunt, et Maximinus Daia in oriente ac Flavius Valerius Severus in occidente parte imperii novi Caesares nominati sunt. Maximianus deinde se in Campaniam vel Lucaniam recessit, ut ultimos annos otio se daret. Interea die 25 Iulii 306, Constantius Eboraci mortuus est, atque eius milites Constantinum Augustum proclamaverunt; Galerius autem Constantinum Caesarem tantum salutavit.
Iterum Augustus
[recensere | fontem recensere]Die 28 Octobris 306, Maxentius filius Maximiani Romae Augustus proclamatus est, et patrem ad se vocavit. Ultimis anni diebus, Maximianus Romam advenit. Interea Flavius Valerius Severus Augustus bellum contra Maxentium paraverat et in Italiam venerat, sed eius milites, qui antea sub Maximiano militaverant, eum defecerunt et ad Maxentium et Maximianum transierunt. Mense Martio vel Aprilis 307, Maximianus Severum apud Ravennam in deditionem accepit. Aestate anni 307, Augustae Treverorum Constantinum Caesarem ad honorem Augusti sustulit, et ei Faustam filiam uxori dedit. Constantinus autem eum ut Augustum officio fungentem probavit. Mense Aprili 308, Maximianus frustra Maxentium filium Romae deponere conatus est, et in Galliam ad Constantinum fugit. Mense Novembri in consilio imperatorum Carnunti iterum abdicavit. Aestate anni 310, iterum purpuram sumere conatus est, et Massiliae a Constantino captus, est ac mense Iulio mortem voluntariam petivit. Maxentii iussu Romae a senatu consecratus est, annoque 311 eius memoria damnata est a Constantino, sed postea (anno 317/318) iterum divus honoratus est.[3]
Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Kobes, Jörn. 2005. Maximianus Herculius. In Die römischen Kaiser. 55 historische Porträts von Caesar bis Iustinian, ed. tertia, ed. Manfred Clauss, 272–75. Monaci/
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Maximianum spectant. |
- Biographia a Michael DiMaio, Jr. scripta in "De Imperatoribus Romanis" (Anglice)
- Chronologia Tetrarchiae usque ad annum 324 (Anglice)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle (Darmstadii, 1999), 275.
- ↑ Aurelius Victor, Caesares, XIL 20-24, Eutropius, IX 22,1.
- ↑ Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle (Darmstadii, 1999), 273.
Antecessores: Marcus Iunius Maximus II et Vettius Aquilinus |
Consul 287 cum Imp. Caesare Gaio Aurelio Valerio Diocletiano Augusto III |
Successores: ipse II et Pomponius Ianuarianus |
Antecessores: Imp. Caesar Gaius Aurelius Valerius Diocletianus Augustus III et ipse |
Consul 288 cum Pomponio Ianuariano |
Successores: Marcus Magrius Bassus et Lucius Ragonius Quintianus |
Antecessores: Marcus Magrius Bassus et Lucius Ragonius Quintianus |
Consul 290 cum Imp. Caesare Gaio Aurelio Valerio Diocletiano Augusto IV |
Successores: Gaius Iunius Tiberianus II et Cassius Dio |
Antecessores: Afranius Hannibalianus et Iulius Asclepiodotus |
Consul 293 cum Imp. Caesare Gaio Aurelio Valerio Diocletiano Augusto V |
Successores: Gaius Flavius Valerius Constantius Caesar et Gaius Galerius Valerius Maximianus Caesar |
Antecessores: Marcus Iunius Caesonius Nicomachus Anicius Faustus Paulinus II et Virius Gallus |
Consul 299 cum Imp. Caesare Gaio Aurelio Valerio Diocletiano Augusto VII |
Successores: Gaius Flavius Valerius Constantius Caesar III et Gaius Galerius Valerius Maximianus III |
Antecessores: Gaius Flavius Valerius Constantius Caesar IV et Gaius Galerius Valerius Maximianus IV |
Consul 303 cum Imp. Caesare Gaio Aurelio Valerio Diocletiano Augusto VIII |
Successores: Imp. Caesar Gaius Aurelius Valerius Diocletianus Augustus IX et ipse VIII |
Antecessores: Imp. Caesar Gaius Aurelius Valerius Diocletianus Augustus VIII et ipse VII |
Consul 304 cum Imp. Caesare Gaio Aurelio Valerio Diocletiano Augusto IX |
Successores: Gaius Flavius Valerius Constantius Caesar V et Gaius Galerius Valerius Maximianus V |
Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus