Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Procopius (imperator)

E Vicipaedia
Vide etiam paginam fere homonymam: Procopius.


Procopius (natus in Cilicia circa mensem Iulium 326; supplicio adfectus die 27 Maii 366), imperatori Iuliano propinquus, fuit a die 28 Septembris 363 usque ad mortem usurpator contra Flavium Valentem imperatorem Romanum.

Procopius uxorem duxit, cuius nomen nescimus, nonnullosque liberos habuit[1].

Vita ante Imperium

[recensere | fontem recensere]

Procopius Coryci in Cilicia e nobili gente natus atque ibi educatus est. Forsitan mater eius imperatoris Iuliani propinqua erat. Constantio II imperatore notarius et deinde tribunus erat. Iulianus eum comitem fecit[2]. Iuliano mortuo se abdidit apud Chalcedonem Strategio senatore adiuvante.

Cum anno 365 Valens imperator bellum Gothis inferret, Procopius die 28 Septembris Constantinopolitanis copiis persuasit, ut eum imperatorem proclamarent. Deinde Thracia ad eum transiit, sed in ceterum Illyricum procedentes legati eius capti et necati sunt. Valenti, qui iam de abdicando imperio cogitabat, persuasum est, ut milites Nicaeam, ubi Procopius tunc erat, mitteret. Sed hi apud oppidum Mygdum ad flumen Sangarium ad Procopium transierunt[3]. Valens ad Nicaeam obsidendam Vadomarium ducem et olim regem Alamannorum misit, ipsa ad Chalcedonem iter fecit. Sed copiae Procopii milites Valentis non sine periculo imperatoris ipsius pepulerunt. Etiam Cyzicum Procopius accerimis proeliis expugnavit. Sed Procopius, quod his victoriis non utebatur, ut alias urbes expugnaret, proximo anno variis pugnis a Valente victus est, postremo die 28 Maii apud Nacoliam. Fugit et a sociis suis Barchalba et Florentio vinctus die proximo ante Valentem prolatus est, qui eum decollari iussit - una cum traditoribus, qui eum attulerant[4]. Et multi alii eiusdem factionis supplicio affecti sunt[5].

  1. Zosimus, Historia Nova IV 4,3-5,1
  2. Ammianus Marcellinus, Res gestae XXVI 6,1
  3. Op.cit., XXVI 7
  4. Op.cit., XXVI 9
  5. Op.cit., XXVI 10

Fontes rerum gestarum Procopii

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Procopius (imperator) spectant.


Imperatores Romani

Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus