Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Pontifex

Latinitas bona
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Pontifex Maximus.
Caesar Augustus in pontificis maximi habitu, capite velato (qui mos sacrificandi "ritus Romanus" dicitur). Paulo post annum 12 a.C.n.

Pontifices (pontifex, -ficis, m.; Graece ἀρχιερεύς sive ἱεροφάντης[1]) Romae collegium sacerdotum erant, qui de omnibus sacris ritibusque ad religionem pertinentibus cognoscebant atque iurisdictionem habebant; cui collegio pontifex maximus praeerat.

De origine pontificum

[recensere | fontem recensere]

Ut multa alia instituta ad religionem pertinentia sic pontificatum a rege Numa creatum fuisse veteres rerum Romanarum scriptores tradiderunt, qui "omnia publica privataque sacra pontificis scitis subiecit" (Titus Livius).

Nomen huius sacerdotii a vocabulis ponte et faciendo ortum esse, cum alii auctores antiqui voluerunt, tum in primis Marcus Terentius Varro. Nam pontem Sublicium supra Tiberim pontifices fecerant atque curabant[2] ; qui pons omnibus partibus suis ligneus erat, nec refici eum nisi ligneis instrumentis fas erat. E quo ponte, die 15 Maii, Argeorum sacris, pontifices simulacra humana in flumen praecipitabant, sine dubio pro veteribus sacrificiis humanis substituta. Porro nonne prisca Roma prope pontem crevit, in nodo viarum sita?

Hanc autem etymologiam non aspernantes plerique auctores recentiores existimaverunt pontificem antiquiorem ac maioris ponderis fuisse, quam ut ideo creatus esset atque ab uno ponte nomen duceret. Itaque coniecturis variis usi sunt: alii putaverunt fortasse, tempore magnarum migrationum per Europam, pontifices homines fuisse qui magicis artibus iter ceteris munirent monstrarentque (significatione vocabuli Indici panthah innixi, quod Latino ponti respondet atque omne genus itineris designat). Alii ad lacustres vicos, ante scriptam hominum memoriam, originem pontificum referunt, alii etiam pontem inter deos et homines interpretati sunt. Tandem nonnulli putant hanc verbi originem, e populo enatam, rectam non esse et aliam quaerendam.

Initio fortasse unus pontifex fuit (rex Numa Marcium filium Marci elegit), mox certe quinque fuere et ab anno 300 a.C.n. novem ; deinde quindecim a Sulla dictatore, sedecim a Gaio Iulio Caesare facti sunt.

Primo patricia gente orti esse debebant. Lege vero Ogulnia anno 300 a.C.n. lata plebs obtinuit, ut non minus quam quattuor pontifices plebei homines essent.

Pontifices in regiam coibant, ubi de sacris ac iure divino consultabant : quod aedificium, a rege nominatum, in foro erat, iuxta templum Vestae.

Cum unus ex iis moriebatur, novum collegam sibi ipsi cooptabant.[3] Tertio autem saeculo a.C.n. exeunte a comitiis tributis "minoribus" (nam 17 tantum tribus, sorte ductae, suffragia ferebant, non 35) pontifices maximi eligi coepti sunt ac postea demum a collegis confirmari: sic quidem Caesar pontifex maximus anno 63 a.C.n. electus est. Secundo saeculo ante Christum exeunte tribunus plebis Gnaeus Domitius Ahenobarbus offensus collegio, quod alium quam se in patris locum cooptaverat, legem tulit, ut ius pontificum omnium creandorum a collegio ad populum et comitia transferatur/[4] Haec lex postea a Sylla abrogata anno 63 a.C.n. demum per legem Labienam de sacerdotiis, instigante Caesare, restituta est/[5] Quo eodem anno per tribuum suffragia liberalitate profusissima comparata Caesar et pontifex et pontifex maximus in locum Metelli Pii factus est. Incertum tamen est, quamdiu hoc modo in posterum actum sit.

Exinde vero usque ad mortem pontifices remanebant, nec quisquam eos sacerdotio privare poterat. Quem morem Caesar Augustus et ipse observavit: nam expectavit donec triumvir Lepidus moreretur ; tum tandem pontificatum maximum sibi asseruit. Ab eo tempore (anno 12 a.C.n.) pontifex maximus semper idem atque imperator fuit. In titulis omnium imperatorum PM legitur, "Pontifex Maximus" notans. Sic religio universa in eius potestate erat ac maiore auctoritate apud populum fruebatur. Pontifex maximus summam potestatem in collegio semper quidem habuit, sed postquam imperator ipse fuit, ceteri pontifices pro nihilo fuerunt.

Gratianus, primus Christianorum imperatorum, hunc titulum recusavit.

De officio pontificum

[recensere | fontem recensere]
Insignia pontificatus in denario iussu Gai Iulii Caesaris initio belli civilis percusso. A laeva in dextram partem versus vides simpulum, aspergillum, sacenam sive acierem, sive securim pontificalem, capidem (supra sacenam) et albogalerum cum apice flaminis. Pontifex maximus enim tunc erat Caesar.

De officio pontificum Titus Livius summatim atque optime sic disseruit: "[Numa pontifici] sacra omnia exscripta exsignataque attribuit, quibus hostiis, quibus diebus, ad quae templa sacra fierent, atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur. Cetera quoque omnia publica privataque sacra pontificis scitis subiecit, ut esset quo consultum plebes veniret, ne quid divini iuris neglegendo patrios ritus peregrinosque adsciscendo turbaretur; nec caelestes modo caerimonias sed iusta quoque funebria placandosque manes ut idem pontifex edoceret, quaeque prodigia fulminibus aliove quo visu missa susciperentur atque curarentur." Breviter ut dicam, omnia scire de sacris rebus pontifices oportebat, ut ceteros homines docerent, sive privatos sive magistratus populi Romani. Si quae culpa inveniebatur, etiam iudices erant.[6]

Singulatim vero haec fortasse officia digna memoratu sunt:

  • Pontifices sacra deorum et templorum, qui suum sacerdotem non habebant, suscipiebant. Exempli gratia omni mense Kalendis pontifex minor Iunoni rem divinam faciebat; cultus Saturni quoque et Opis Consivae ab hoc collegio administrabatur. Sacra flaminis dialis, si necesse erat, pontifex maximus ipse suscipiebat.
  • Pontifex maximus flaminem dialem necnon ceteros flamines et virgines Vestales capiebat, id est eligebat. Nam Vestae cultui pontifices maxime studebant, cuius templum prope regiam erat. Augustus pontifex maximus factus etiam sacrarium huius deae in suo palatio collocavit. Collegium pontificale de criminibus Vestalium cognoscebat atque cum sontes erant castigabat, virgarum verberibus in minoribus peccatis, corpore vero polluto et castitate laesa morte ignominiosa multabant : nam vivae sub terram prope portam Collinam sepeliebantur.[7]
  • Fastis praeerant, id est dies fastos nefastosque proclamabant, quibus fas aut nefas erat cum populo aut lege in iudicio agi. Ferias una cum rege pronuntiabant et, quando mensis intercalarius adiceretur, decernebant[8]. Cum calendarium reformavit Gaius Iulius Caesar, officio suo pontificis maximi functus est.
  • Ius omne primo "in penetralibus pontificum repositum" et reconditum fuit. Medio quinto saeculo demum a.C.n. ius civile per legem XII tabularum divulgatum est et ad magistratus populi Romani, praetores praesertim, transiit. Formulae actionum legum quoque quarto saeculo exeunte a scriba C. Flavio promulgatae sunt, magna patrum indignatione. Sed ius divinum, ius pontificium etiam nominatum, penes pontifices semper remansit et in libris pontificiis digestum est.
  • Praeterea, si quid memoria digni accidisset, in annalibus pontificalibus sive annalibus maximis adnotabatur; id est non tantum res ab hominibus gestae sed maxime, si quae prodigia aliave monstra voluntatem aut iram deorum indicassent, et quomodo procurata essent. Hi tamen annales posterioribus historiarum scriptoribus magno usui fuere ac memoriam multorum factorum nobis servaverunt.

De novis pontificibus

[recensere | fontem recensere]

Sol Invictus

[recensere | fontem recensere]

Imperator Aurelianus novum collegium pontificum Solis creavit post Zenobiam debellatam in honorem novi dei, Solis Invicti, quem ex oriente secum Romam advexerat et omnibus antiquis deis Romanis, Iove non excepto, praetulit. Abhinc veteres pontifices ut a novis discernerentur pontifices Vestae nonnumquam dicti sunt.

Christianismus

[recensere | fontem recensere]

Post finem Imperii Romani, papa Ecclesiae Catholicae titulo Pontifice Maximo utitur; titulus autem rectior est summus pontifex.

Praecipuum officium pontificum in pace deorum imperio Romano paranda consistebat, id est providere debebant, ne quis deorum populo Romano iratus esset. Sed scientia pontificum magnum momentum habuit in calendario, in iure Romano nascente necnon in historiis : scripta acta enim primi servarunt.

  1. Dionysius Halicarnassensis passim.
  2. Dion. Hal. Ant. Rom. II,73,1 et III,45,2.
  3. Dion. Hal. Ant. Rom. II,73,3.
  4. Lex Domitia de sacerdotiis dicta, circa 104 a.C.n. Suet. Nero II.1. Dio Cassius XXXVII,37.
  5. Plutarchus, Caesar 7.1. Dio Cassius XXXVII.37.
  6. Dion. Hal. Ant. Rom. II,73,2.
  7. Dion. Hal. Ant. Rom. II,67,3.
  8. Ammianus Marcellinus XXVI.1.12

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]


Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Aetates

ExordiumMonarchiaRes Publica ImperiumRuina et lapsus Imperii Imperium Romanum OccidentaleImperium Byzantinum

Constitutiones

HistoriaAetas regum Res PublicaImperium Romanum

Administratio

SenatusComitia (Curiata, Centuriata, Tributa, Concilia plebis) • Curia HostiliaForumCursus honorumLegatusDuxOfficium PraefectusVigintisexviriLictorMagister militumImperatorPrinceps senatusPontifexAugustusCaesarTetrarchiaProvincia

Magistratus

Tribunus plebis(Tribuni aerariiTribuni militumTribuni militum consulari potestateTribunus Celerum)QuaestorAedilisPraetorConsulCensorProconsul GubernatorDictatorMagister equitumDecemviri legibus scribundisTribuni militum consulari potestateTriumvirRexInterrex

Leges

Lex XII TabularumCivis Romanus sumAuctoritasImperiumStatusIudiciaConstitutio AntoninianaEdictum Domitiani de excidendis vineis

Societas

PatriciiPlebsSecessio plebisOrdo EquestrisGensTribusPraenomina Romana antiquaMulieresMatrimoniumServitusLiberti

Exercitus

Legio Limes

Cultura

CalendariumMedicinaTheatrumArs coquinaria ScholaLitteraeArsMusicaArchitecturaReligio (ExsequiaePersecutionesCultus imperatorius)MythologiaChristianismus in imperio romanoThermaeForumSPQRVestimentaFesta(CarmentaliaFloraliaLemuraliaLupercaliaPariliaSaturnalia)CircusVinumMeretricesLinguae

Technologia

Numeri RomaniArithmeticaAbacusViae RomanaePontesAquae ductiMetallurgiaCloaca Maxima

Oeconomia

AgriculturaMercaturaAerariumNummi

Lingua Latina

ArchaicaClassica sive aureaPostclassica sive argenteaSermo vulgarisMediaevalisHumanisticaLingua NeolatinaLingua Latina scientificaLingua Latina EcclesiasticaLinguae Romanicae

Scriptores praecipui

ApuleiusCatullusCiceroQuintus Curtius RufusHoratiusIulius CaesarIuvenalisLiviusLucretiusOvidiusPetroniusPlautusGaius Plinius SecundusGaius Plinius Caecilius SecundusPropertiusSallustiusSenecaSuetoniusTacitusVergiliusVitruvius

Indices

AnnalesConsules rei publicae Consules sub principatu electorumDii Graeci cum paribus deis Romanis EtruscisqueDioecesesGentes RomanaeGubernatores provinciarum RomanarumImperatoresOppida et urbesHomines illustriProvinciae(Provinciae Rei PublicaeProvinciae ImperiiProvinciae Imperii DiocletianiTabula successionis provinciarum Romanarum) RegesRegiones Italicae AugustaeAntiquae viae