Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Parilia

E Vicipaedia
Fasti Antiates Maiores: Parilia mense aprili notantur (PARIL ac minoribus litteris ROMA COND)

Parilia vel Palilia est antiquum Romanorum festum pastorale quo et rustici et urbani 21 die mensis Aprilis Palem deam obscuram colere solebant. Ovidius, praecipuus fons noster eo magis quod ipse saepe his ritibus interfuisse fatetur[1], in quarto libro Fastorum hoc festum "poscitur": "non poscor frustra, si favet alma Pales. / alma Pales, faveas pastoria sacra canenti"[2]. Hic dies, quo iuvenes acervos stipulae ardentes transilire solebant, plenus erat rituum purgationis vel lustrationis. Romani antiqui hunc diem festum cum urbe condita ab Romulo iunxerunt (etenim a pastoribus condita dicebatur). Circenses quoque annuos illo die instituit Caesar quia nuntius Mundanae victoriae anno 45 a.C.n. sero pridie Parilia Romam adlatus est[3]. Athenaeus in Deipnosophistis dicit hoc festum ab Hadriano principe renominatum atque sicut transformatum esse in festum novum Romaeam nuncupatum. Vide Deip. 8.361e-f, in quo loco strepitus hominum celebrantium per urbem resonat.

Primum populus quaerebat suffimen a Vestalibus ex equi sanguine[4] et culmine inani durae fabae paratum necnon e cinere bubulorum fetuum Fordicidiis combustorum postquam extracti essent ex uteris vaccarum immolatarum. Addebatur sulphur quod caeruleum colorem fumo daret. Quo suffimine ovilia fumigabantur et pastores deae dapes et vas lactis et liba de millio offerebant precationibus Palem orantes ut fecunditatem gregi dare vellet. Simul veniam petebant si forte nesciens pecus aut gramina bustorum aut lucum sacrum pastum esset, aut ipsi nymphas Faunumve aliquo modo offendissent. Haec precati lac sapa mixtum bibebant et per ignes fortiter transiliebant. Plures causas huius ritus dubitanter recenset poeta Ovidius e quibus ipse hanc praefert: tum cum Roma condita est novos incolas qui Lares huc transvexerant humiles casas et rustica tecta prius combussisse antequam migrarent. E quo transit ad Romam conditam quae eodem die celebrabatur.

  1. IV.725-727: Certe ego de vitulo cinerem stipulasque fabales // saepe tuli plena, februa tosta, manu; // certe ego transilui positas ter in ordine flammas
  2. Fasti 4.722–3
  3. Dio Cassius 43.42.
  4. Georges Dumézil, "La vertu du sang de cheval" in Fêtes romaines d'été et d'automne ; suivi de Dix questions romaines, Gallimard, 1975: 188-203.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]