Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Consualia

E Vicipaedia
Fasti Antiates Maiores: Consualia et mense sextili et mense decembri notantur (CONS).

Consualia erant feriae Romanae in honorem dei Consi bis in anno celebratae, et 21 Augusti (a.d. XII Kal. Sept.) et 15 Decembris[1] (a.d. XVIII Kal. Ian.). Romulum ipsum hos ludos primum instituisse plerique auctores memoriae tradiderunt, praeter unum Dionysium Halicarnassensem[2], qui originem illarum feriarum retro usque ad regem Arcadem Evandrum refert. Certe secundum historicos Latinos Consualibus ludis virgines Sabinae raptae sunt, quae primae feminae Romanorum fuere[3].

Ludi in Circo Maximo equestribus cursibus celebrabantur. Ara dei intra Circum sita ludorum tempore detegebatur, reliquo anno sub terra latebat[4]. Praeterea iumenta (equi, asini, muli) feriati illo die erant atque eorum capita coronis ornabantur[5]

  1. Fasti Antiates Maiores, Fasti Praenestini, Fasti Amiterni etc.
  2. I,33,2 et II,31,2.
  3. Titus Livius I,9 etc. Cf Pierre Lambrechts, "Consus et l'enlèvement des Sabines", L'Antiquité Classique, 1946ː 61-82
  4. Plutarchus, Vita Romuli XIV.
  5. Dion. Hal. I,33,2

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]