Larentalia
Larentalia vel Larentinae[1] vel Larentinalia[2] sunt feriae publicae Romanae quae quotannis die 23 Decembris (a.d. X Kal. Ian.)[3] in honorem Iovis[4] celebrabantur. Parentatio[5] erat, hoc est sacrificium dis Manibus Accae Larentiae (de qua variae fabulae nobis traditae sunt)[6], per flaminem Quirinalem[7] et pontifices[8] Romae in Velabro prope sepulchrum quotannis peracta. Ad eundem locum et dis Manibus servilibus sacerdotes Romani litabant[9], praeterea Larentia eadem deitas atque Larunda, mater Larum, esse putatur quia Lares et ipsi genii quidam mortuorum erant quorum dies festus pridie (a.d. XI Kal. Ian.) celebrabatur[10].
Alterum diem festum Accae Larentiae, Larentia dictum, mense Aprili fuisse auctor est Plutarchus[11], quo die flamen Martialis (? Ἆρεως Ἱερεύς) libationes Larentiae offerebat : haec locutio Graeca sane aptius flaminem Martialem quam flaminem Quirinalem interpretatur ac de deo Marte in sententiis proximis agitur. Nihilominus Georgius Dumézil[12] errorem manifestum Plutarchi esse adfirmat : nisi fortasse flamen Martialis mense Aprili, flamen Quirinalis mense Decembri sacro intererat ? Nam mense Aprili dies natalis urbis Romae celebrabatur, et conditor huius urbis Romulus, ut Accae Larentiae alumnus, ita filius dei Martis habebatur : itaque primus Augustus, qui et ipse per sororem Gai Iulii Caesaris originem suam a Troiano Aenea duxisse praetendebat, hunc honorem per flaminem Martialem excogitasse potuit. At testimonium Plutarchi nullo alio firmatur[13]
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Aulus Gellius, libro septimo Noctium Atticarum, capitulo septimo.
- Fasti Praenestini ab erudito Verrio Flacco elaborati. [1]
- Macrobius libro primo Saturnaliorum capitulo decimo 11-17. [2]
- Plutarchus, Vita Romuli IV-V.
- Varro libro sexto de Lingua Latina, capitulis 23-24.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Varro LL VI,24.
- ↑ Lactantius Div. Inst. I,1,20. Macrobius I,10,11.
- ↑ Fasti Antiates Maiores. Macrobius I,10.
- ↑ Macrobius I,10,15.
- ↑ Macrobius I,10,17. Vide etiam Varronem.
- ↑ Hederich, Benjamin: "Acca Laurentia" - apud: Gründliches mythologisches Lexikon, Lipsiae 1770, col. 18-20
- ↑ Sic Aulus Gellius.
- ↑ Cicero, Ad Brutum I,15.
- ↑ Varro, ibid.
- ↑ Macrobius I,10,10.
- ↑ Vita Romuli IV,5.
- ↑ La Religion romaine archaïque, Payot, 2000 p.279-280.
- ↑ Testis unus, testis nullus ?
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Ana Mayorgas, "Rituel et mémoire féminine à Rome. Le cas d’Acca Larentia et de Tarpéia" in Pratiques religieuses, mémoire et identités dans le monde gréco-romain, Presses Univesitaires de Rennes, 2022ː 285-300
Adonia • Agonalia • Ambarvalia • Amburbium • Argei • Armilustrium • Ludi Apollinares • Augustalia • Bacchanalia • Sacra Bonae Deae • Brumalia • Ludi Capitolini • Caprotinia • Caristia • Carmentalia • Cerealia • Compitalia • Consualia • Divalia • Eponalia • Equirria • Equus October • Faunalia • Februa • Feralia • Floralia • Fontinalia • Fordicidia • Furrinalia • Hilaria • Ieiunium Cereris • Iovis epulum • Iuturnalia • Larentalia • Feriae Latinae • Lemuralia • Liberalia • Lucaria • Lupercalia • Matralia • Matronalia • Meditrinalia • Megalesia • Mercuralia • Navigium Isidis • Nemoralia • Neptunalia • Opalia • Opiconsivia • Parentalia • Parilia • Portumnalia • Poplifugia • Ludi Plebeii • Quinquatria • Quinquatrus minusculae • Quirinalia • Regifugium • Robigalia • Ludi Romani • Saturnalia • Sol invictus • Rosalia • Ludi Saeculares • Sementivae • Septimontium • Ludi Taurii • Terminalia • Tubilustrium • Veneralia • Sacra Veneris Genetricis • Vertumnalia • Vestalia • Vinalia • Vitulatio • Volturnalia • Vulcanalia