Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Abramis brama

E Vicipaedia
Abramis brama

Superclassis : Osteichthyes 
Classis : Actinopterygii 
Subclassis : Neopterygii 
Infraclassis : Teleostei 
Superordo : Ostariophysi 
Ordo : Cypriniformes 
Superfamilia : Cyprinioidea 
Familia : Cyprinidae 
Subfamilia : Leuciscinae 
Genus : Abramis 
Cuvier, 1816
Species : Abramis brama 
Linnaeus, 1758
   
Conservationis status
Blicca bjoerkna supra, Abramis brama infra.
Nonnullae Abrames bramae in aquario Pragae exhibentur.
Abramis brama matura colore aeneo in Nederlandia.

Abramis brama est Europaea piscium aquae dulcis species familiae Cyprinidarum. Quae nunc habetur sola species generis Abramis. In sermone cottidiano, brama appellatur.[2]

Abramis brama in regionibus ad septentriones Alpium et Pyrenaeorum atque in Balcania invenitur; praeterea ad orientem usque ad Mare Caspium, Pontem Euxinum, Lacumque Oxianum. In stagnis, lacubus, canalibusque habitat, atque in fluminibus lente fluentibus.

Abramis brama plerumque a 30 ad 55 centimetra longa crescit, sed specimina usque ad 75 centimetra longa inventa sunt; plerumque a 2 ad 4 chiliogrammata ponderis est. Maxima longitudo est 90 fere centimetra, maximum pondus 9.1 fere chiliogrammata.

Corpus lateraliter complanatum, dorsum altum, os aliquantulum retrorsum positum est. Color est canus et argenteus, sed pisces senes aenei videntur, praecipue in aquis limpidis. Colores pinnarum a cano ad nigrum variant, sed numquam ad rubellos.

Pisces visu similes

[recensere | fontem recensere]

Abramis brama facile cum Blicca bjoerkna confunditur, praesertim iuvenis (vide photographemata). Optima harum specierum distinguendarum ratio est squamas deorsum a primo pinnae dorsalis radio ad lineam lateralem numerare. Bliccis bjoerknis minus quam decem squamarum ordines, Abrami bramae undecim aut plus sunt. Rubellus pinnae pectoralis Bliccae bjoerknae adulti color est proprietas diagnostica. Abramis brama, aliarum cyprinidarum similis, proles facile cum aliis speciebus gignit, et hybridae cum Rutilo rutilo a bramis puris difficillime distinguuntur.[3]

Habitatio et victus

[recensere | fontem recensere]

Abramis brama plerumque in fluminibus (praecipue in ima aqua) et in stagnis lacubusque nutrimentis abundantibus quibus sunt aquae turbidae et multum algarum habitat. Invenitur praeterea in aqua amara.[1]

Specimina in gregibus prope imam aquam congregantur. Nocte iuxta litus cibum appetunt, et diu in aquis perlucidis fundo harenoso praeditis fossa pascendi videntur. Ore protractili latentís effodiunt larvas chironomidarum, vermes tubifices, bivalvia, gastropoda; etiam plantis aquatilibus et planctone vescuntur.

  1. 1.0 1.1 Freyhof, J.; Kottelat, M. (2008). "Abramis brama". The IUCN Red List of Threatened Species (IUCN) 2008: e.T135696A4184980 
  2. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001.
  3. Giles 1994: 140–144.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Giles, Nick. 1994. Freshwater Fish of the British Isles: A Guide for Anglers and Naturalists. Swan Hill Press. ISBN 1-85310-317-9.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Abramem bramam spectant.