Alciphro
Appearance
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Res apud Vicidata repertae:
Alciphro (Graece: Ἀλκίφρων / Alkíphrôn) rhetor et epistolographus (epistolarum ficticiarum) Graecus qui saeculo 2 vel saeculo 3 ineunte, vixit (id est: inter aevum Luciani Samosatensis, cuius aemulus fuit, et aevum Aeliani, qui Alciphronis ipsius aemulus fuit.
122 epistulas ficticias scripsit, velut si IV saeculo a.C.n. scriptae essent, quod opus in quattuor libros dividitur:
- liber I: epistulae piscatorum
- liber II: epistulae agricolarum
- liber III: epistulae parasitorum
- liber IV: epistulae meretricum
Personae Alciphronis cum homines veri, ut poeta comicus Menander, vel hetaïra Phryne, tum personae e fabulis Novae Comoediae, vel aliae quae ex nihilo fictae sunt. Quaeque persona de vita cotidiana loquitur et attico sermone purissimo utitur.
Editiones
[recensere | fontem recensere]- Lettres de pêcheurs, de paysans, de parasites et d’hétaïres (Epistulae piscatorum, agricolarum, parasitorum et meretricum), ab Anna-Maria Ozanam conversae, ed. Belles Lettres, coll. La Roue à livres, 1999
- Lettres de pêcheurs, de paysans, de parasites et d’hétaires, convertit Stephanus de Rouville (libri II et III)
- Opera omnia, cum commento, versione anglica et notis
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Suzanne Saïd, Monique Trédé et Alain Le Boulluec, Histoire de la littérature grecque, Lutetiae, sumptibus Presses universitaires de France