Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Claudius Aelianus

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Claudius Aelianus
Res apud Vicidata repertae:
Claudius Aelianus: imago
Claudius Aelianus: imago
Nativitas: 2. saeculum; Praeneste
Obitus: 235; Roma
Patria: Roma antiqua
Nomen nativum: Κλαύδιος Αἰλιανός

Claudius Aelianus (natus c. 165-170, mortuus c. 230-235), libertorum filius, scriptor Italiae Romanae, ob varias narratiunculas quas Graece scripsit innotuit. Secundum Sudam Aelianus, pontifex et sophista, e Praeneste, urbe Latina, ortus est: sophista Romae in urbe receptus est.[1] Aelianus cum eloquentiam Graecam e Pausania Caesariensi didicerat,[2] tam dulce lingua Graeca utebatur, ut μελίγλωσσος ἢ μελίφθογγος ("mellilinguis seu mellisonus") vocaretur. Philostratus in Vitis sophistarum ait Aelianum dialecto Attica usum esse perinde ac Athenienses in Attica mediterranea (ἠττικίζειν ὥσπερ οἱ ἐν τῇ μεσογείᾳ Ἀθηναῖοι); ipse autem dicebat se neque umquam ab Italia afuisse neque mare transisse. Invectiva quae composuit in imperatorem Heliogabalum (qui Γύννις "muliercula" ab eo nuncupabatur) non divulgavit.[2]

Inter scriptores "sophisticae secundae", ita dictae, enumerari solet. Opera principalia (De natura animalium, Varia historia) collectanea sunt historiarum brevium, quae fere nihil inter se communia habent nisi quod admirationem lectoris incitant, sed modo Stoicorum rationem divinam mundum naturalem tam animalium quam hominum permeare demonstravit. Eandem rem in operibus deperditis, Περὶ προνοίας De providentia, Περὶ θείων ἐναργείων De manifestationibus divinis suasit (e quibus operibus fragmenta 247 in eodem dictionario Suda servantur). Aelianus auctores plures citavit, sed an textus, quorum excerpta praebuit, plene intellexerit, nonnumquam dubitare licet.

Opera nobis servata

[recensere | fontem recensere]
  1. Suda alphaiota 178
  2. 2.0 2.1 Philostratus, Vitae sophistarum 2.31 (624)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]