Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Calvinismus

E Vicipaedia

Calvinismus est doctrina Iohannis Calvini (1509-1564) et societas religiosa quam ipse constituit.

Ex una parte, solae Biblia Sacra sunt fons et regula fidei; ex altera, sic habetur gratia Dei ut locus non sit hominis libertati neque libero arbitrio. Ergo duplex est praedestinatio: alii homines a Deo praedestinantur in salutem; alii in aeternam damnationem.

De gratia autem, illis tantum datur, qui salvi fient. Quare sacramenta non sunt efficaces gratiae viae, sed tantum fidei testimonia. Baptismum tantum habent et eucharistiam, sed transubstantiationem negant.

Calvinismus gradus ecclesiasticos non recipit.

Nexus interni