Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Carolus Franciscus Daubigny

E Vicipaedia
Carolus Franciscus Daubigny.

Carolus Franciscus Daubigny (natus Lutetiae die 15 Februarii 1817; ibidem mortuus est die 19 Februarii 1878) fuit pictor Francicus.

A patre instructus, qui parvula sigilla sive imagunculas exarabat, et a Paulo Delaroche in artibus alitus iam ab anno 1838 in expositionibus cum plagis modo classico depictis adfuerat. Annis 1850 ineuntibus genus pingendi proprium et plausus publicus ad summum culmen venerunt.

Ei intentio fuit ut natura non fucosa quam authenticissime redderetur poeticis quibuscumque neglectis. Ei perpetrato cum industria semper artificia de rebus non insignibus et minus conspicuis confecit, ut facilius veritas artis purissima attingi posset. Tamen animus in pictura non deerat. Saepe autem opera nimis schematica conficiebantur, quae primo viso nihil nisi generalem impressionem monstrarent.

Opera eius magna fuerunt Cataracta in valle Opteroz (1853), Ver in Burgundia (1857), Vindemia in Burgundia (1863), Orae Esiae (1859), Lunae ortus et Molendina Dordraci. Multi artifices eius genus pingendi imitabantur.

Librum »Voyage en bâteau« cum rasionibus XV et praefatione Francisci Henriet anno 1862 Lutetiae edidit. Filius eius Carolus Petrus Daubigny quoque plagas pinxit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Madeleine Fidell-Beaufort, Janine Bailly-Herzberg; La Vie et l'œuvre de Daubigny, Lutetiae, Éditions Geoffroy-Dechaume, 1975.
  • Robert Hellebranth: Charles-François Daubigny, 1817-1878, Morges, Éditions Matute, 1976.
  • Étienne Moreau-Nélaton: Daubigny raconté par lui-même, Lutetiae, Éditions Henri Laurens, 1925.
  • Robert J. Wickenden: Charles-François Daubigny: peintre et graveur (e lingua Anglica conversus liber), Plestin-les-Grèves 1990

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Franciscum Daubigny spectant.