Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Cometes

E Vicipaedia
Orbita cometae.

Comētēs[1] (-ae, m.; verbum origine Graecum, seu Latinitate pura stella crīnīta[2][3]) est res siderea "pilae nivis sordidae" similis, quae autem multa glacie composita est. In nostro systemate solari orbitae cometarum possunt Plutonis transcendere. Plerique cometae qui in interiore systematis solaris regione ineunt orbitas ellipticiores habent. Cometae compositi sunt ex aqua, methano, carboneo dioxydato gelatis, pulvere, variisque mineralibus aggregatis.

Sapientes putant cometas esse reliquias relictas condensatione nebulae e qua systema solare formatum est; regiones periphericas huius nebulae tam frigidas esse ut sinerent aquam inveniri in specie solida, non in forma vaporis. Falsum est describere cometas ut asteroides circumdatos glacie: latera externa disci crescentis nebulae sic frigida erant ut corpora in via formationis variationes diversas adhibitas corporibus propioribus Sole non paterentur.

  1. "Cometes, cometa": C. T. Lewis et C. Short (1879). A Latin Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press
  2. "Stella crinita": Suetonius, De vita Caesarum "Divus Iulius" 88, "Divus Claudius" 46
  3. "Stella cincinnata" (si hoc verbum recte legitur): Cicero, De natura deorum 2.5.14

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Brandt, John C., et Robert D. Chapman. 2004. Introduction to Comets. Ed. 2a. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 9780521808637.
  • Kronk, Gary W. 1999. Cometography: A Catalog of Comets. Volume 1, Ancient–1799. Cantabrigiae: Cambridge University Press (Paginae selectae apud Google Books)
  • Sagan, Carl, et Ann Druyan. 1987. Comet. Londinii: Headline. ISBN 9780747276647.
  • Schechner, Sara J. 1997. Comets, Popular Culture, and the Birth of Modern Cosmology. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 9780691011509.

Nexus interni