Corinthus
Locus: 37°56′19″N 22°55′38″E
Numerus incolarum: 30 816
Situs interretialis
Nomen officiale: Κόρινθος
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Corinthus[1] (-i, f., Graece Κόρινθος) est urbs Graeciae, quae ad Isthmum inter Paeninsulam Peloponnesum et mediam Graeciam iacet.
Historia
[recensere | fontem recensere]Locus fuit habitationis humanae aevo neolithico (ab anno c. 6 500 a.C.n.). Aevo classico Corinthus fuit urbs florens et praeclara materque coloniarum notissimarum, ut ad mare Ionium Leucadis, Corcyrae, Epidamni, Ambraciae, Apolloniae, Anactorii... necnon Potidaeae in Chalcidica[2]. Septimo et sexto saeculo a.C.n., tempore Cypselidarum tyrannorum e quibus illustrissimus est Periander, unus e septem sapientibus Graeciae[3], maxime floruit. Sexto saeculo ineunte Foedus Peloponnesiacum et Lacedaemoniorum societatem adiere[4]. Dissensiones cum Corcyraeis frequentissimae fuerunt[5] ita ut anno 433 a.C.n. cum Athenienses naves quasdam Corcyraeis auxilio misissent, Spartani indutias triginta annorum rumpere decreverunt unde bellum Peloponnesiacum ortum est. Anno 146 a.C.n., Corinthus a Romanis, Lucio Mummio duce, deleta est, sed colonia Romana ibidem anno 44 a.C.n. Gai Iulii Caesaris iussu condita est[6]. Tunc plerique incolae liberti Romani fuere.
Fabulae
[recensere | fontem recensere]De eccledia Catholica
[recensere | fontem recensere]- Paulus Apostolus nonnullas epistulas ad Corinthios, in Bibliis Sacris servatas, scripsit.
Corinthus est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Herodotus, Clio 23-24 et Thalia 48-53 et Terpsichore 74-75, 92 et 95.
- Pausanias libro secundo Descriptionis Graeciae cap.1-4
- Strabo, Geographica VIII.6.20-23
- Thucydides libro primo de Bello Peloponnesiaco 13.2-5 et 24-71 et 120-124
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ A. Chiusole, Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero Breve trattato (Venetiarum: G. B. Recurti, 1749)
- ↑ Thucydides I.56.
- ↑ Herodotus, Clio 23-24 et Thalia 48-53 et Terpsichore 92 et 95.
- ↑ Herodotus, Terpsichore 76 et 92. Thucydides I.40 et 43.
- ↑ Thucydides libro primo de Bello Peloponnesiaco 24-55. Herodotus, Thalia 48-53
- ↑ Pausanias II.1.2
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Harold North Fowler, Richard Stillwell et al., edd., Corinth. Princetoniae: American School of Classical Studies at Athens, 1929-
- Charles K. Williams II, Nancy Bookidis, edd., Corinth: the centenary, 1896-1996. Princetoniae: American School of Classical Studies at Athens, 2003. (Corinth, vol. 20) JSTOR
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 37°56′19″N 22°55′38″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Corinthum spectant. |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |