Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Strabo

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
Strabonis Geographica: recensionis Casauboni editio 1620 Lutetiana

Strabo (-nis), Graece Στράβων (natus Amaseae in Cappadocia, hodie Turcia, anno circiter 64 a.C.n.; mortuus post 23 p.C.n., ut videtur), fuit rerum gestarum scriptor et geographus Graecus, qui amplissimam summam geographicam orbem terrarum tum notum complectentem posteritati reliquit, contra praeter nonnulla fragmenta opus historicum omnino periit.

Pauca accepimus de vita Strabonis quia aequales eius opera neglexisse videntur vel saltem nullus auctor ante Dionysium Periegetem secundo saeculo ineunte ac postea Athenaeum[1] circa 200 Geographica memoravit, etsi postea Byzantina aetate maximus geographorum antiquorum a Photio et Eustathio habebatur. Itaque ex ipsius scriptis vita hominis quaerenda est.

De maioribus et patria

[recensere | fontem recensere]
Strabonis statua in patria erecta.

Strabo Amaseae nobilibus Ponticis gentibus natus est. Maiores suos qui ministri et amici regum Mithridatis V Evergetae et Mithridatis VI Eupatoris fuerant ipse in scriptis memorabat. Ex eis fuerunt qui regem suum proderent et ad Romanos transfugerent, alii qui fidem servarent, alii qui in Creta exsulare mallent ne poenas darent ː in summa varia fortuna iactati, tum summis honoribus elati tum destituti[2], certe postquam Romani Ponto potiti sunt omne momentum in rebus publicis Asiae Minoris amiserunt, eo magis quod Pompeius beneficia a Lucullo transfugis collata irrita fecit inter quos Strabonis avus numerabatur[3]. Ruinam et vastitatem patriae suae post Mithridatica bella geographus libro duodecimo describebat ac simul eius pristinam magnificentiam memorabat, cum sedes regia Pontici regni adhuc florebat[4]

Quo anno natus sit

[recensere | fontem recensere]

Hodie Strabo circa 64/63 a.C.n. natus esse vulgo putatur postquam eruditi moderni locos in Geographicis scrutati sunt in quibus eventum aliter notum sive "memoria nostra"[5] sive "paulo ante memoriam nostram"[6] accidisse dicebatur, has locutiones interpretantes tamquam 'post me natum' et 'paulo ante me natum'[7]. Nec ullo alio testimonio confirmatur aut infirmatur haec coniectura nec omnes eruditi consentiunt.

De magistris et philosophica persuasione

[recensere | fontem recensere]

Optima educatione Graeca edoctus, encyclopaedica et philosophica, Strabo nonnulla magistrorum suorum nomina tradidit. Adhuc adulescentulus Nysam in Cariam ad Maeandrum flumen contendit grammaticum simulque rhetorem Aristodemum docentem ut audiret[8], qui praeceptor filiorum Pompeii Romae fuerat et in Asiam postea redierat. Tyrannionis deinde discipulus (circa 44 a.C.n. ?) fuit[9] , grammatici Peripatetici qui a Cicerone[10] rerum geographicarum peritissimus iudicabatur idemque Amiso in Ponto oriundus Strabonis popularis quodam modo dici poterat. Romae, ut videtur, illum audivit siquidem Lucullus ex oriente rediens Tyrannionem secum duxit. Ille igitur Strabonem videtur adduxisse ut studiis huiusmodi operam daret. Romae quoque fuit discipulus alterius philosophi peripatetici, Xenarchi Seleuciensis[11]. At quotienscumque "nostri" in Geographicis quidam dicuntur de stoicis agitur quorum placitis adsentiebatur[12] Strabo ut plane apparet cum de providentia disputat[13]. Adsiduum praeterea Posidonii lectorem fuisse quem saepe sequebatur atque magnificis verbis laudabat[14] e multis locis suorum librorum constat. Ipsum Posidonium adhuc vivum sese vidisse, non obstante magno aetatum intervallo, adfirmabat Strabo siquidem Athenaei testimonio locum septimi libri hodie deperditum adlegantis credimus. Certe geographum philosophum esse debere aestimabat iam ineunte opere[15] et doctos homines Graecos admirabatur ː nam poetas et philosophos et artifices illustres in quacumque urbe natos enumerare solebat. Quocirga geographia Straboniana "culturalis" quaedam geographia a nonnullis modernis recte dici potuit.

De peregrinationibus

[recensere | fontem recensere]
Orbis terrarum e Strabone descriptus ː Africa australis et partes septentrionales et orientales Eurasiae adhuc ignotae erant.

Quamquam Geographica maxima ex parte in compilatione priorum auctorum consistebat nihilominus Strabo sese iactabat quod unus geographorum peregrinatus esset 'ab Armenia usque ad Tyrrheniam[16] et a Ponto Euxino usque ad fines Aethiopiae[17]'[18]. Certe patriam et alias regiones Asiae Minoris insularumque circumiacentium bene norat ː exempli gratia cultum deae Ma in Cappadocia et in Ponto ex viso describebat[19]. Fortasse et in Cretam navigavit ad cognatum adhuc ibi habitantem visitandum[20]. Item Alexandriae diu moratus est[21] ubi libris maximae bibliothecae fruebatur atque inde anno 25/24 a.C.n. cum praefecto Aelio Gallo usque ad primam cataractam et urbem Syenen Nilo descendit. Quocirca septimo decimo libro in capitibus ad Aegyptum pertinentibus saepe quae ipse viderat referebat. Romam quoque venit iam anno 44 a.C.n. aut paulo antea quoniam Servilium Isauricum se vidisse adfirmabat[22], qui mense Maio eodem anno aetate provectus obiit, nec alibi quam Romae eum vidisse potuit. Nec semel Romam navigavit sed quotiens in Urbem venerit aut quibus annis aut quamdiu ibi manserit nescimus. Simul nonnullas regiones urbesque Italiae in itinere vidit atque Neapolim, urbem Graecam, in primis adamasse confitebatur[23] ː an ibi aliquamdiu moratus sit incertum est. Inter Asiam aut Aegyptum et Italiam navigans in portibus et stationibus Graeciae quoque constitit, ut anno 30 a.C.n. in parva insula Gyaro[24] ː nam cum aliquo piscatore sermonem sese habuisse narrabat quem incolae huius insulae legatum ad Augustum miserant tributi remissionis ob paupertatem impetrandae causa. Corinthum deinde adpulerunt ubi Augustus tunc morabatur. Contra Gallia et Hispania Straboni terrae incognitae erant de quibus ex prioribus libris scribebat.

Denique quo loco Geographica composuerit aut vitam finierit ignoramus ː nam diversissimae coniecturae ab eruditis propositae sunt. Fortasse Amaseam rediit quae causa fuisse potest cur Geographica tam diu latuerint ? Nec unde vitam quaesierit compertum habemus, utrum magisterium aliquod exercuerit an rem familiarem habuerit sufficientem ad otiosam vitam agendam, studiis vacantem.

Quo anno mortuus sit

[recensere | fontem recensere]

Multa leguntur quae ad principatum Tiberii ineuntem pertinent, e quibus recentissimum eventum erat mors regis Iubae II[25] quam eruditi ad annum 23 vulgo referunt (non omnes de ea re consentiunt), unde colligitur Strabonem plures quam quinque et octoginta annos natum post 23 mortuum esse nisi quidem additamenta texto Strabone iam mortuo inserta sunt. De loco mortis nihil comperti accepimus.

Duo opera colossea (κολοσσουργίαι[26]) composuit Strabo, unum ad nos pervenit, paene integrum ː

  • Ύπομνήματα ἱστορικὰ ː Commentatarii historici in quadraginta septem libros digesti, quorum quattuor primi velut Prolegomena praemittebantur, reliquos quadraginta tres Historiis Polybianis subiungere in animo habebat[27], exordium ab anno 146 a.C.n. capiens atque rem ad suam aetatem ducens. Bella Mithridatica et Parthica inter alia igitur narrabat. Illis libris Flavius Iosephus ad Antiquitates Iudaicas suas uti potuit[28], hodie vero deperditi sunt. Nec quamdiu nec quibus annis illi historiae operam dederit comperimus ː certe iam publicata erat cum Geographica scribebat.
  • Γεωγραφικά ː Geographica in septemdecim libros digesta. Nec quando nec ubi composita aut publicata sint compertum habemus (sine dubio tamen in secunda vitae parte). Quin etiam sunt eruditi qui putant illos libros nondum ab auctore perpolitos mortuo iam Strabone ab aliis publicatos esse[29]. Geographica paene integra ad nos pervenerunt praeter ultima libri septimi capitula. In duobus primis libris de geographia mathematica et physica ac velut de cosmographia agitur dum Eratoshenem sequitur Strabo atque de argumentis eius contradictorum[30] disputat (ac simul scientiam Homericam stoicorum more defendit ǃ). Quindecim reliquis de chorographia agitur (ut tunc appellabatur), id est de uniuscuiusque regionis descriptione. Circuitum circa Mare Nostrum et montem Taurum peragebat ab Hispania usque ad Indos ac rursus ab Indis usque ad Mauros. Tum geographiam humaniorem atque ut ita dicam historicam explicabat dum non tantum montes et fluvios et lacus et urbes dimensis eorum intervallis sed etiam eventa historica, varias hominum artes et divitias et mores, viros illustres, fabulas mythologicas, animalia rara aut memotatu digna[31] et plantas alibi ignotas etc. enumerat. Minime similes igitur sunt illae duae partes ac parum inter se connexae quia non ex eisdem fontibus haustae. Praeterea controversiis inter grammaticos ad geographica nomina Homerica pertinentibus profusissime indulgebat et orbem Graecum (id est ipsa Graecia et insulae vicinae, Asia Minor, Magna Graecia et regiones ubi successores Alexandri Magni regnaverant) multo accuratius et longius quam ceteras orbis partes sibi minus notas describebat quia vix fontibus aliis quam Graecis utebatur.
  1. Deipnosophistae XIV.201.
  2. Geographica X.4.10 et XII.3.33
  3. XII.3.33
  4. XII.3.39.
  5. Graece καθ' ἡμᾶς aut εφ' ἡμῶν
  6. Graece μικρὸν πρὸ ἡμῶν.
  7. B. Niese, Beiträge zur Biographie Strabos', Hermes 1878(13) ː 33-45
  8. XIV.1.48
  9. XII.3.16 et XIII.1.54
  10. Ad Att. II.6.1 Eius frater Quintus illum praeceptorem filio elegerat unde in domum ipsius Ciceronis transiit (Ad Quintum fratrem II.4.2).
  11. XIV.5.4 et XVI.2.24
  12. II.3.8 etc.
  13. Exempli gratia XVII.1.36
  14. XVI.2.10
  15. I.1.1 et I.1.22-23.
  16. Hoc est Etruriam.
  17. Quae hodie regio Nubia est.
  18. II.5.11
  19. XII.2.3 et XII.8.9.
  20. X.4.10
  21. I.3.17 et II.3.5 ː ἡμεῖς ἐπιδημοῦντες τῇ Ἀλεξανδρείᾳ πολὺν χρόνον.
  22. XII.6.2
  23. V.4.7.
  24. X.5.3
  25. XVII.3.7 et XVII.3.9 et XVII.3.25.
  26. I.1.23
  27. XI.9.3
  28. Strabonem nominabat libro tertio decimo 10.182 et 11.198 et 12.208. Libro quarto decimo 3.12 et 4.26 et 6.51 et 7.58-61 et 8.78-80. E quibus locis apparet Timagenem et Asinium Pollionem inter alios secutum esse Strabonem.
  29. W. Aly, op. laud. et F. Sbordone, "L'imperio di Tiberio e la redazione definitiva della geografia di Strabone", Annuario celebrativo del Linceo, 1958 ː 51-59. Alia opinio apud E. Pais, "Intorno al tempo ed al luogo in cui Strabo compone la geografia storica", Italia antiqua, 1922 ː 267-316 qui primam aliquam editionem circa 7 a.C.n. coniciebat postea ab anno 18 rursus elaboratam. Alii aliter senserunt quia nihil compertum est.
  30. Praecipuus Hipparchus erat.
  31. Ipse rhinocerotem aliquem observavit atque ita descriptionem apud Artemidorum inventam refellere potuit ː XVI.3.15.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  • Wolfgang Aly, Strabon von Amaseia. Untersuchungen über Text, Aufbau und Quellen der Geographika, Bonnae, 1957. Recensio critica
  • Germaine Aujac, introductio ad editionem Strabonis operum apud Collection des Universités de France, Parisiis, 1969
    • Strabon et la science de son temps : les sciences du monde, Parisiis, 1966 Recensio critica
    • "Strabon et son temps", in Geographie (curante W. Hübner), Stuttgarti, Franz Steiner, 2000 ː 103-139
  • Daniela Dueck, Strabo of Amasia: A Greek Man of Letters in Augustan Rome, Routledge, 2000 Recensio ctritica Apud Guglum librorum
  • Iosephus Hasenmuller, De Strabonis geographi vita, Bonnae, 1863
  • Jérôme Laurent , "Strabon et la philosophie stoïcienne", Archives de Philosophie 2008/1 ː 111-127
  • Strabone : contributi allo studio della personalità e dell'opera, Perugia, 1984-1986. Duo volumina, primum a Francesco Prontera curatum, secundum a Gianfranco Maddoli.
  • Strabone e l'Asia Minore, curantibus Anna Maria Biraschi et Giovanni Salmeri, Perusiae, Università degli studi di Perugia, 2000. Recensio critica
  • Ronaldus Syme, Anatolica : studies in Strabo, Oxonii : Clarendon press, 1995. Post mortem auctoris ab Antonio Birley editus. Recensio critica
  • Patrick Thollard, Barbarie et civilisation chez Strabon : étude critique des livres III et IV de la " Géographie ". Parisiis, les Belles Lettres, 1987 Recensio critica

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Geographica (Graece, Latine)