Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Cornus sanguinea

E Vicipaedia

Classis : Magnoliopsida 
Subclassis : Asteridae 
Ordo : Cornales 
Familia : Cornaceae 
Genus : Cornus 
Species : C. sanguinea 
Cornus sanguinea 
L.  
Synonyma
* Thelycrania sanguinea (L.) Fourr.
  • Swida sanguinea (L.) Opiz in Bercht. & Opiz[1]
Cornus sanguinea.
Cornus sanguinea

Cornus sanguinea est frutex foliis caducis familiae cornacearum.

Eius mensura inter unum metrum ad quinque metra porrigitur.

Iuvenes rami cum satis luce fruuntur rubro colore apparent qua de causa hae corni apud botanicos sanguineae nominantur.

Gemmae oppositae crescunt.

Fructus cornorum sanguinearum, avibus multis grati, hominibus non venenosi sunt sed haud utiles: nonnullis ob saporem amarissimum emetici sunt. Oleum esculentum e granis extrahi potest.[2]

Lignum satis durum est et olim ad sagittas faciendas utebatur. Ita famosus ille Oetsius a glacie vir praehistoricus servatus sagittas ligno corni sanguineae factas servabat in pharetra.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Fontes antiquiores
  • 1597 : John Gerard, The Herball, or generall historie of plantes (Londinii: John Norton) pp. 1283-1284 "cornus foemina: the dogge berrie tree ... that which the Italians call virga sanguinea"
  • 1753 : Carolus Linnaeus, Species plantarum (Holmiae: impensis L. Salvii, 1753) vol. 1 p. 117 (Latine)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cornum sanguineam spectant.
Vide "Cornum sanguineam" apud Vicispecies.
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • "Cornus sanguinea" apud Plants for a Future • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database