Genealogia
Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est non carere: 1. lemmate paginae nomine congruente; 2. textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; 3. fonte externo certo; 4. nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus. |
Genealogia (a verbis Graecis γενεά + λόγος) est generis descriptio, quae stemmatis ordinem per stirpium seriem ductam indicat, plerumque in forma tabellaria composita. Genealogiae hoc tempore in duas classes praecipue dividuntur: series avorum et series prolum. Prima, retrorsum respiciens, cuiusdam parentes, avos, proavos maioresque eorum sed non alios consanguineos complectitur; secunda, prorsum intuens, cuiusdam generis auctoris posteros (quos ab aliquo ortos) recensit. Utraque classis vel agnationem tantum, h.e. familiam paterni generis, comprehendit vel omnes cognatos, maternos quoque.
Synonimi
[recensere | fontem recensere]Cognominati verbi vocabuli genealogiae sunt: tabula genealogica, sermo de origine generationis, index maiorum, generis descripta series, familiarum ordo, stemma, stemmatis ordo, stemmatis descriptio, generis recensio.
Progenies
[recensere | fontem recensere]- Proavus, proavia, propatruus, proamita, promatertera, proavunculus
- Avus et avia, patruus magnus, amita magna, avunculus magnus, matertera magna
- Pater et mater, patruus, amita, avunculus, matertera
- Ego, frater patruelis, soror patruelis, amitinus, amitina, soror, frater, consubrinus, consubrina
- Filius, filia, subrinus, subrina
- Nepos, neptis