Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Imperium Cossanum

Haec pagina est honorata.
Latinitas bona
E Vicipaedia
Imperii Cossani fines, anno fere 150

Imperium Cossanum, primo saeculo p.C.n. ortum, tertio autem demisso, erat civitas quae inter annos fere 150 et 250 maxime florens, a Tadzikistania usque ad Mare Caspium, ab Afgania usque ad Gangetin terram tendebat. Creata est a tribu Cossano Tocharorum, gentis Uiguristaniam hodiernum habitantis. Imperium commercium diplomaticum cum Roma, Persia, et Sinis, et diu inter gentes occidentales et orientales interpretes erant.

Secundum fontes Sinicos, Tochari Indici (月氏 Yuezhi) divisi sunt in tribus quinque, nempe 貴霜 Guishuang (Cossanos), 休密 Xiūmì, 雙靡 Shuangmi, 肸頓 Xidun, et 都密 Dūmì. A Sinkiango ad occidentem solem fugati sunt ab Hunnis annis 176160 a.C.n., et Imperium Bactrianum Graecum anno fere 135 a.C.n. attingentes, dynastas Graecos illius terrenae dimoverunt usque in terrenum hodiernae Pakistaniae.

Diversarum gentium Imperium

[recensere | fontem recensere]

Saeculo insequenti, Cossani praeter tribus alios Tocharianos eminebant, quos firme confoederaverunt, et suo nomine nominaverunt.

Cossani, paulatim terrenam ab Indoscythis vincentes, in meridiem versi, Gandaram occupaverunt.

Elementa multa Hellenismi asciverunt, et litteras ipsas Graecas in linguam Bactrianam adoptaveruunt, aditis litteris Ϸ (š) et ΟΟ (ō seu potius v). Nummos cudebant secundum exempla Graeca, quibus inscripserunt titulos Graecos et Palios (litteris Charosthiis) usque ad regnantem Canescem, et postea Graecis et Bactrianos.

Creduntur Cossani praecipue Zoroastris fidem secuti esse, et postea Buddhae, sed ex tempore Soteris Magni cultum civilem Indorum et tribuum nomadicorum invadentium adaptabant. Oemo Oemes Cadphises fortasse erat dei Sivae assecla, si recte imagines in numis legimus.

Cossanorum regimen commercium nauticum in Mare Indico cum commercio Viae Sericariae coniunxit. Unitas laxa et status paene pacis Sericam Romam attulerunt, multasque urbes creaverunt.


Tetradrachma argentea tyranni Cossani Heraei (130 p.C.n.) in more Graecobactriano, Victoria equitem corronante, titulo Graeco: ΤVΡΑΝΝΟVΟΤΟΣ ΗΛΟV - ΣΛΝΛΒ - ΚΟÞÞΑΝΟΥ "Tyranni Heli (Heraei) Sanab Coššani".

Heraeus (1-30 p.C.n.)

[recensere | fontem recensere]

Heraeus erat, verisimiliter, Regum Cossanorum primus, et fortasse Graecorum socius (similes nummos excudebat). Verisimiliter pater erat Cozulae Cadphisae.

Cozules Cadphises

[recensere | fontem recensere]

Secundum Hou Hanshu, librum Historicum Sinensem:

"princeps (xihou) Cossanorum (Guishang), Cozules Cadphises (丘就却 Qiujiuque) nomine, quattuor alios principes oppugnans exemit. Se ipsum regem creavit civitatis Cossanae dictae. Parthiam (Anxi) invasit et Copheta (Gaofu). Regia tota Puda et Gandaram (Jibin) devixit. Cadphises anno aetatis suae plus quam octogesimae mortuus est."

Haec certamina militaria fortasse inter annos 45 et 60 locum habuerunt, ex quibus Imperium Cossanum ortum est, et a Cadphisae prole auctum.

Cozules multos nummos edit, necnon duos filios, nempe Sadaṣkaṇam et Soterem Magnum

Soter Magnus (80-105 p.C.n.)

[recensere | fontem recensere]
Nummus aeneus Soteris Magni, titulo Graeco corrupto: ΒΑΣΙΛΕΥ ΒΑΣΙΛΕΥΩΝ ΣΩΤΗΡ ΜΕΓΑΣ: "Rex Regum Soter Magnus".

Filius Cadphisae videtur fuisse Vima Taktu, qui numquam nomen suum lingua Graeca scripsit sed potius titulum Σωτήρ Μέγας, id est Soter (Salvator) Magnus. Secundum inscriptionem Rabatak, hic erat Oemae Cadphisae pater, Canescae I avus. Fines Imperii in partem inter septentriones et occasum solis spectantem Indiae protullit. Secundum Hou Hanshu:

"Cuius [nempe Cozulae Cadphisae] filius, Soter Magnus (Yangaozhen) ei succesit, et Tianzhu (partem inter septentriones et occasum solis spectantem Indiae) bello cepit, et ducem suum provinciae huic praefecit et praeposuit. Tochari dein ditissimi facti sunt. Regia omnes dicunt "regem Cossanum" (Guishuang) nisi Sinae qui eos nomine prisco Da Yuezhi (Magnos Tocharos) appellamus."

Oemes Cadphises (105-127 p.C.n.)

[recensere | fontem recensere]

Oemes Cadphises erat filius Soteris Magni, paterque Canescae I. Multos nummos, multasque inscriptiones edit.

Canesces I (127-147 p.C.n.)

[recensere | fontem recensere]
Nummus aureus imperatoris Cossani Canescae (c. 100126), imagine Buddhae more Hellenistico depicta, nisi quod quod pedibus pansis sat, more Cossano), et titulo Bactriano ΒΟΔΔΟ, Graecis litteris.

Canesces I, rex quintus Cussanus, imperator maximus secundus, 28 annos saltem ab anno fere 127 floruit. Duae erant tunc urbes maximae et praeclarae, et fortasse igitur regiae: Purušapura (hodie Pesavaria in Pakistania) et Methora (in India ad septemtriones spectans). Urbs tertia (fortasse regia aestiva) erat Capisa, in qua "Thesaurus Capisenus," multa opera artis egregiae comprimens ab omnibus terris, a Graecia usque ad Seres, inventus est. Secundum inscriptionem Rabatak, Canesca erat filius Oemae Cadphisae, nepos Soteris Magni, pronepos Cozulae Cadphisae. Constat nunc aetas Canescae anno 127 incohasse.

Vir Cossanus more translaticio vestitus, tunica et peronibus, saeculi 2, Gandarae.
Vir et mulier Cossani, inter cultoribus in zoophoro Buddhistico, saeculi 2, Gandarae.

Florebat etiam commercium cultus civilis inter gentes, unde ortus est Graecobuddhismus, philosophiarum morumque et Hellenisticorum et Buddhisticorum, qui Mahayana factus mox in Asiam mediam septentrionalemque permeaturus erat.

Canesces pernotus est apud Buddistas, secundum quos magnum concilium in Caspira convocavit, quod concilium generis Mahayanae Buddhismi pantheistici principium esse habetur, et schisma cum Buddhismo Nicaya effecisse. Canesces quoque iussit utscripta sacra Mahayana e "pracrito" (i.e. vernaculo sermone) Gandarensi in Sanscritum verterentur. His de causis, cum rege Maurya Piodassa, Rege Indograecus Menandro I, et seriore Harsha, in maximis patronis Buddismi numeratur.

Cultores Cossani in arte Gandarensi depicti

[recensere | fontem recensere]
Trias Buddhistica, a dextro: cultor Cossanus, Maitreya Bodhisattva, Gautama Buddha ille, Avalokitesvara Bodhisattva, et monachus Buddhisticus. 2-3 saeculi, Gandarae.

Complures imagines habemus a Gandara, in medio imperio, Cossanorum, ini quibus in tunica, cingulo, bracchis, peronibus depinguntur, Buddhamque et Maitreyam colentes, numquam autem cum imagine "Buddhae Stantis" Hellenistica coniunguntur, quae fortasse igitur aevo antiquiori pertinet. Tales Zoophori iam iam more satis Indico factae sunt, valdeque ab imaginibus Hellenisticis vetustioribus differunt.

Commercium cum Roma

[recensere | fontem recensere]
Gladiator Romanus in hyala depictus, Capisae, secundi saeculi.

Fontes classici nonnumquam legationes Bactrianas Indicasque ad Imperatorem Romanum missas saeculo secundo, verisimiliter a Cossanis. Exempla:

  1. Historia Augusta, Had. 11.14 de Hadriano (qui A.D. 117138  regebat): "Reges Bactrianorum legatos ad eum, amicitiae petendae causa, supplices miserunt"
  2. S. Aurelii Victoris Epitomes 15.4 de Antonino Pio, anno 138: "Quin etiam Indi Bactri Hyrcani legatos misere iustitia tanti imperatoris comperta, quam ornabat vultu serie pulchro, procerus membra, decenter validus." (Fertur eadem legatio apud Appianum commemorari, sed locum non invenio.)

Secundum librum historicum Sinensem Hou Hanshu, bonorum commercium inter Tianzhu (partem inter septentriones et occasum solis spectantem Indiae) et Da Qin (Imperium Romanum) illo tempore fiebat:

In parte occidentali [Tianzhu] cum Da Qin commerciatur. Pretiosa Romana ibi inveniuntur, necnon panna gossypina bona, tapetia lanea egregia, odores omnium qualitatum, pannes dulces, pipper, zingibera, et sal nigrum."

"Regia aestiva" Imperatoris Cossani, Capisa, excavata nobis multa bona Romana patefecit, praesertim vitrea varia.

Denarius aureus Regis Cossani Canescae II (200220)

A saeculo 3, Imperium Cossanum diffrangi et frustatim dissolvi incipiebat.

Circa 225, Bazodeo I mortuo, imperium in partes Occidentalem, Orientalemque divisum est. Circa 224240, Sassanii Bactriam et partem septentrionalem Indiae invaserunt, quibus nomen damus Indosassaniorum.

Circa 270, Cossani terranas Gangeticas perdiderunt, quae post 320 iunctae sunt Imperio Gupta dicto.

Medio saeculo 4, Cidares, Imperio Cossano cliens, patronos suos superavit, et Regnum Cidarium condidit. Nihilominus cum nummos stylo Cossano pactos edebat, ipsum se habebat esse et Cossanum. Cidaritae satis florere videntur, sed non adeo ut Cossani praeteriti.

Imperii Cossani reliquiae denique perierunt invadentibus Hephthalitis et postea Musulmanis.

Reges notae digni

[recensere | fontem recensere]
Ut plura discas, vide sub indice regum Indiae

Nexus Externi

[recensere | fontem recensere]

De hac pagina

Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis.