Malleus
Appearance
Vide etiam paginam discretivam: Malleus.
Malleus[1] est instrumentum, saepissime manuale, quod in capite plerumque metallico ad longum manubrium affixo consistit, quod ad parvae rei partem percutiendam agitatur. Quod esse potest, exempli gratia, ad clavum in lignum defigendum, ad metallum (ut in fornace ferraria) formandum, et ad saxa contundenda.[2][3] Mallei pervariis agendi, formandi, frangendi rationibus adhibentur. Inter eorum usus traditionales sunt materiatura fabrilis, opus ferrarium, bellum gerendum, et musica percussiva (ut gong).
Mallei antiquitate adhibebantur.
Symbolismus
[recensere | fontem recensere]Imago mallei opus operariorum repraesentare potest, exempli gratia cum falcis (signo agricolarum) in vexillo factionum communisticarum.
Nexus interni
- Clavis exaequabilis
- Scalprum dentatum
- Symphonia sexta (Mahler), ubi malleus pro instrumento musico est
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (2009).
- ↑ hammer Meaning in the Cambridge English Dictionary. . dictionary.cambridge.org.
- ↑ How hammer is made - material, making, history, used, components, structure, steps. . madehow.com.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad malleos spectant. |
Vide malleum in Victionario. |
- "Choosing a Hammer." Popular Science (Iunio 1960), 164–67.
- "Types of Hammers" (imagines et descriptiones).