Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Musculus

E Vicipaedia
(Redirectum de Musculi)
Conspectus musculorum sceleti.
Vide etiam paginam discretivam: Musculus (discretiva).

Musculus (Graece μῦς[1][2]) est mollis animalium textus muscularis. Cellulae musculorum fibras proteini continent, quae inter se labi possunt contractionem efficientes, quae longitudinem et formam cellulae mutat. Musculi vim et motum una efficiunt. Plerumque sustinent et mutant statum, motum omnis organismi, et motum organorum internorum, sicut in contractione cordis et in transitu cibi per peristalsim apparatus digestionis.

Texta musculorum ex strato mesodermali cellularum germinum embryonicorum gignuntur. Musculi sceletales, cardiaci, et leves appellantur. Contractio musculorum cardiacorum et levium fit sine cogitatione conscia et est necessaria, ut organismus supersit. Voluntaria musculorum sceletalium contractio corpus movet et subtiliter temperari potest. Exempla sunt motus oculi et magni a quadricipite femoris effecti motus.

Musculi energiam plerumque ex oxidatione adipum et carbohydratorum efficiunt, sed reactiones chemicae anaerobicae etiam fiunt, praecipue in fibris quae celeriter tremescunt. Hae reactiones moleculas adenosini triphosphorici generant, quae motum capitum myosinorum agunt.

Sublatio libramentorum est series exercitationum quibus homo musculos suos augere sperens libramentis utitur.

Comprehendit anatomia musculorum anatomiam macroscopicam (quam oculi nudi videre possunt), inter quam omnes organismi singuli musculos, et anatomiam microscopica, inter quam structuram musculorum.

Anatomia macroscopica

[recensere | fontem recensere]

In corpore multiplices formae muscularum inveniuntur. Musculi sceleti (striati) saepe duo ossa connectunt, ubi inter textum muscularem et textum osseum pars plus vel minus longa textus connectivi, tendinis dicti, interposita est. Alii musculi striati magni, ut musculus latissimus dorsi, alii parvi, ut musculus flexor digiti minimi brevis sunt. Musculorum fibrae quae phosphorylatione oxidativa ad energiam in mitochondriis producendam utuntur colore rubro insignes sunt quia myoglobinum continent, proteinam oxygenium ferri atomo ligantem. Musculi leves et fibrae quae glycolysi utuntur pallidiores sunt.

Anatomia microscopica

[recensere | fontem recensere]

Musculi ex textu musculari constitutus est. Textus muscularis ipse ex myocytis formantur. Elementa myocytorum conspicua (tantum sub microscopio electronico visibila) sunt unitates proteinorum contractilium et actini et myosini. Distributio inter diversas genera textorum muscularium non uniformis est.

Genera textorum muscularium

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis: Textus muscularis.
Genera musculorum, per varios magnificationis gradus monstrata (tabula Anglice signata)

Textus muscularis est unus ex textibus primis sex textuum biologicorum in animalibus praesentibus. In vertebratis tria textuum muscularium genera definita sunt: Musculus sceletalis, musculus cardiacus, musculus levis.

Musculus sceletalis

[recensere | fontem recensere]

Musculus sceletalis, vel "musculus voluntarius,"[3] a tendinibus (vel paucis in locis ab aponeurosibus) ad os affixus, ad motum sceleti efficiendum, sicut locomotio, et ad habitum sustinendum adhibetur. Medius mas adultus ex 42 centesimis musculi sceletalis, et media femina adulta ex 36 centesimis (ut centesima massae corporis) constat. Musculi cardiaci et sceletales striati sub microscopio videntur, quia sarcomera continent et aequabilibus fasciculorum conlocationibus coartantur; musculo autem levi nec strationes nec fasciculi sunt. Cum musculi sceletales in fasciculis constantibus et parallelis ordinantur, musculus cardiacus inaequabilibus angulis ramificantibus, discis intercalatis appellatis, conectitur. Musculus striatus se brevibus momentis impensis contrahit et relaxat, quoniam musculus levis contractiones longiores vel adeo paene perpetuas sustinet.

Musculus sceletalis (voluntarius) ulterius in duo genera lata divitur: musculos micationis tardae et musculos micationis celeris:

  • Genus I, micationis tardae, vel musculus ruber, capillaribus stipatum mitochondriisque et myoglobino refertum, rubrum colorem proprium habet. Plus oxygenii portare et actionem aerobicam sustinere potest, lipidis vel carbohydratis pro fomite adhibitis. Fibrae micationis tardae se diu sed vi parva contrahunt.
  • Genus II, musculus micationis celeris, tria subgenera maiora (IIa, IIx, IIb) habet, quae celeritate contractili et vi generata variantur. Fibrae micationis celeris cito et vehementer contrahuntur, sed etiam rapidissime defatigant, solum brevia et anaerobica actionis momenta sustinentes, antequam contractio muscularis molesta fit. Genus IIb est musculus anaerobicus, glycolyticus, "albus," qui mitochondriis et myoglobino minus refertum est. In animalibus parvis (e.g. rodentibus), hoc est maius musculi celeris genus.

Densitas texti muscularis sceletalis mammalium est circa 1.06 kg/litrum. Haec a densitate texti adiposi distingui potest, quae est 0.9196 kg/litrum. Textum musculare ergo texto adiposo circa 15 centesimis densior est.

Musculus cardiacus

[recensere | fontem recensere]

Musculus levis

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis: Musculus levis.
Contractionis musculus operationem suam perficit.

Physiologia musculorum variis res considerandas esse significat, quae sunt:

  • Machinatio cellulae muscularis singularis (contractio)
  • Tonus muscularis residualis
  • Gubernatio externa ope nervorum (unitas neuromuscularis musculus sceletalismusculorum sceletalium)
  • Effectus motuum musculorum
  • Munera hormontum iuxta physiologiam musculorum

Cellulae muscularis singularis

[recensere | fontem recensere]

De motus intentione usque ad motus perfectus plures gradus sunt. Primo in cerebro signum electricum detur. Deinde stimulus electricus per nervos (tractum pyramidalem) currat ad synapsin extra musculam ubi signum chemicum detur. Signo chemico postremo motus musculares contractionis intra cellulas musculares perficit. Pro eis inter duas proteinas myosinum et actinum mutationes locorum necesse sunt. Circa motum energia (ATP) consumatur.

Cum musculis sceletalibus, levibus, cardiacis multiformes functionum sunt, utique generationis contractionis praesentia enim proteinorum actini et myosini II et tropomyosini et troponini omnibus textuum communiter est. Troponinum ex subunitatibus tribus constitutum est, troponinum I enim, troponinum T et troponinum C. Troponini I et T indicatores valent detrimenti myocardii, ergo diagnosis infarctus cordis momentum habent.

Tonus muscularis (tensio residualis) et tensio muscularis

[recensere | fontem recensere]
Relatio inter longitudinem musculi et tensionem (vim)

Quis musculum trahit, musculo inactivo extendente, vim contra tractionem directam, tonum muscularem metiri potest. Virtus residualis musculi effectus summa et contractionis partialis (tonus activus) et virtus textus connectivi musculi (tonus passivus) est. Magnitudo vis longitudini pendit: Curva mathematica vis duo maxima ostendit, primum quo filamenta et actini et myosini maxime coniuncta sunt, secundum tractione passive textus connectivi musculi. Phaenomenon hoc omnibus in musculis invenitur.

Droga, quae tonum muscularem diminuat, vocatur myorelaxans.

Gubernatio externa

[recensere | fontem recensere]

Contractiones musculares instigandi non res uniformis est, etiam inter eundem genus texti muscularis.

Effectus actionum muscularium

[recensere | fontem recensere]

Effectus quoque inter genera textuum muscularium variant.

Hormonta iuxta musculi functiones

[recensere | fontem recensere]

Contractio et relaxatio ab nonnullis actionibus endocrinologicis accenseri solent.

Maiore in parte itinera metabolica ad generationem et usum energiae, imprimis ATP (adenosinum triphosphatum) referunt. Nimirum nexus densi inter mitochondria, quae ATP liberant, et cytoplasma, locus fibrillarum contractilium et consumptionis ATP, exstant.

Musculus organum endocrineum

[recensere | fontem recensere]

Exercitationes corporis liberationem proteinorum, myokina nominata, stimulant.[5] Myokina vel cytokinis, proteinis minoribus vel proteoglycanis attribuuntur. Effectus suos, imprimis ad cerebrum, sunt autocrineos (eandem ad cellulam), paracrineos (ad cellulas vicinas), endocrineos (ad cellulas remotas)[6].

Apparatus musculorum

[recensere | fontem recensere]
Si plus cognoscere vis, vide etiam Index musculorum hominis.
Musculi hominis - conspectus ex anteriori parte (tabula Anglice partim signata)
Musculi hominis, conspectus ex posteriori parte (tabula Anglice partim signata)

Apparatus musculorum ex omnibus musculis in singulo corpore constat. Sunt circa 650 musculi sceleti in corpore humano, sed numerus exactus est difficilis enumeratu, partim quia varii fontes musculos varie disponunt, partim quia nonnulli musculi, sicut palmaris longus, non semper adsunt.

Apparatus musculorum est una pars apparatus musculosceletalis, qui praeter musculos etiam ossa, articulos, tendines, et alias res, quae motum sinunt, comprehendit.

De musculis et sanitate

[recensere | fontem recensere]

Musculi sani et sanitas generalis nexi sunt.[7]

Morbi malaque musculorum

[recensere | fontem recensere]

Morbi, qui simul musculos atque nervos corripiunt, morbi neuromusculares nominatur. Dicitur de myopathia, si structura musculi insalubris difficultatem functione reducta causa offerat. Symptomata sunt infirmitas, fatigatio, spasmus, rigor, etiam tetanus.

Sarcopenia deminutionem fibrarum muscularium, imprimis modo vivendi sedendique et obesitate et aetate provecta causa, cum effectibus functionum cognitivarum reductarum est[8].

Dependentia artis athleticae

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis: Ars athletica.

Nimis exercitio musculorum pericula musculorum imponere queat: Microtraumata, vulnera maiora, inflammationes, perturbationes endocrineas et immunitatis, dependentiam mentis[9].

Nexus interni

  1. B. Castelli & A. Ravenstein (1665), Lexicon medicum Graeco-Latinum.' (Roterodami: Arnold Leers).
  2. F. J. Siebenhaar (1850), Terminologisches Wörterbuch der medicinischen Wissenschaften, editio secunda (Lipsiae: Arnoldische Buchhandlung).
  3. Verheyen P. (1706). Corporis humani anatomia "musculus motus animalis", p. 25.
  4. Verheyen P. (1706). Corporis humani anatomia "musculus motus naturalis", p. 25.
  5. Hoffmann C., Weigert C. (November 2017). "Skeletal Muscle as an Endocrine Organ: The Role of Myokines in Exercise Adaptations". Cold Spring Habor perspectives in medicine 7 (11): a029793 .
  6. Delezie J., Handschin C. (Aug 2018). "Endocrine Crosstalk Between Skeletal Muscle and the Brain". Frontiers in neurology 9: 698 
  7. Sui S. X., Williams L. J., et al. (December 2020). "Skeletal Muscle Health and Cognitive Function: A Narrative Review". International journal of molecular sciences 22 (1): 255 .
  8. Scisciola L., Fontanella R. A., et al. (Feb 2021). "Sarcopenia and Cognitive Function: Role of Myokines in Muscle Brain Cross-Talk". Life 11 (2): 173 
  9. Bianco A., Ravalli S., et al. (Sep 2019). "The " Journal of Functional Morphology and Kinesiology" Journal Club Series: Highlights on Recent Papers in Overtraining and Exercise Addiction". Journal of functional morphology and kinesiology 4 (4): 68 

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Musculi pectoris. Adumbratio Bernardini Genga (1620–1690) in libro Anatomia per Uso et Intelligenza del disegno ricercata non solo su gl'ossi, e muscoli del corpo humano divulgata.
Eugenius Sandow, bodybuilding peritus, unum ex suis bicipitibus exhibet.
  • Bonnel, François, et Thierry Marc, dirs. 2009. Le muscle: nouveaux concepts: anatomie, biomécanique, chirurgie, rééducation. Montepessulanae: Sauramps médical. ISBN 978-2-84023-628-3.
  • Delavier, Frédéric. 2006. Der neue Muskel-Guide: Gezieltes Krafttraining, Anatomie. (Olim Guide des mouvements de musculation). Monaci: BLV. ISBN 3-8354-0014-2.
  • Drenckhahn, Detlev, ed. 2008. Anatomie. Vol. 1. Monaci: Urban & Fisher.
  • Hislop, Helen J., et Jacqueline Montgomery. 2009. Le bilan musculaire de Daniels & Worthingham: technique de testing manuel. Conversus ex editione octava Americana. Lutetiae: Elsevier, Masson. ISBN 978-2-294-70739-1.
  • Lacôte, Michèle, dir. 2008. Évaluation clinique de la fonction musculaire. Ed. sexta. Lutetiae: Maloine. ISBN 978-2-224-03019-3.
  • Parker, Steve. 1997. The human body. Hispanice conversus ab Antonio Avaria de la Fuente. Santiago: Editorial Zig-Zag. ISBN 956-12-1217-X.
  • Rouviére, Henri. 1968. Anatomía humana descriptiva y topográfica. Matriti: Casa Editorial Bailly-Bailliere S.A. OCLC 45816081.
  • Schmidt, Unsicher, ed. 2003. Lehrbuch Vorklinik. Vol. B. Coloniae: Deutscher Ärzte-Verlag. ISBN 3-7691-0442-0.
  • Stone, Robert J., et Judith A. Stone. 2009. Atlas of skeletal muscles. Ed. sexta. Bostoniae: McGraw-Hill Higher Education. ISBN 978-0-07-304968-7.
  • Testut, L., et M. Latarjet. 1965. Tratado de anatomía humana. Vol. 1: Osteología-Artrología-Miología. Barcinonae: Salvat Editores S.A. OCLC 57025323.
  • Thaller, Sigrid, et Leopold Mathelitsch. 2006. Was leistet ein Sportler? Kraft, Leistung und Energie im Muskel. Physik in unserer Zeit 37 (2): 86–89. ISSN 0031-9252.
  • Vallés Iglesias, Alejandro. 1980. La ciencia de la vida, un milagro de la naturaleza. Barcinonae: Editorial Ramón Sopena. ISBN 84-303-0786-9. OCLC 11455854.

Pelliculographia

[recensere | fontem recensere]
  • Péninou, Gilles. 2003. Les chaînes musculaires. Pellicula. Kinémédia, Chantepie. 6 DVD.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad musculos spectant.
Vide [[wikt:muscle}musculum|muscle}musculum]] in Victionario.