Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Phaedrus

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Phaedrus (-i, m.; nonnullis Phaeder), plenius Gaius Iulius Phaedrus[1], fuit fabularum scriptor.

Natus est post annum 20 a.Ch.n; et mortuus est circa annum 54 p.Ch.n. Servus oriundus a colonia Romana, quae dicebatur Philippis, in Thracia, ab Octaviano Augusto manu missus est. Romae litteris operam dedit. 123 fabularum Aesopo subiectarum scripsit quinque libros, quibus poeticam Latinam novo auxit genere.

Nota historica

[recensere | fontem recensere]

Natus est in regione Thracia quam eo tempore, teste Strabone,[2] Macedones subiunxerunt. Ipse Phaedrus testatur:

Ego, quem Pierio mater enixa est iugo,
in quo tonanti sancta Mnemosyne Iovi,
Fecunda novies, artium peperit chorum.[3]

Nunc autem apud Pausaniam[4] Pieria mons esse Thraciae invenitur; qua de causa Thrax fuisse veri simile est. Ibi natus, postquam proelio et Bessos et Thraces C. Octavianus fuderit, in servis spoliorum forsan numerabatur Phaedrus, unde Romam abductus et litteris Latinis eruditus est[5][6]. De prima aetate plura certo pede dici non possunt, namque desunt fontes, veruntamen exstant multa ex eius operibus unde colligi quaedam alia possunt. Benigne fuisse postea exceptum apud Augustum, cuius fuit libertus plane variis ex locis constat. Cum Augustus mortuus esset, in odium Tiberii et maxime Seiani adductus est, cuius calamitatis causa non nisi sua ipsius opera fuerunt quibus iras illorum potentissimorum virorum excitaret. Post autem Tiberii secessum ad insulas Capreas, ubi magis magisque languerat, ingenium forsan prout exsul iit. Ipse Seianus laesus esse creditur ob fabulam Phaedri de ranis conversam ex fabulis Aesopi in qua Tiberium hydrus significat. Vixit usque ad senectutem ut ex multis locis eius operum videre licet, sed minime vero ad Vespasiani Domitianive tempora.

Index operum Gaii Iulii Phaedri

Liber I
  • I Lupus et agnus
  • II. Ranae Regem Petunt
  • III. Graculus Superbus et Pavo
  • IV. Canis per Fluvium Carnem Ferens
  • V. Canis et Capella, Ovis et Leo
  • VI. Ranae ad Solem
  • VII. Vulpis ad Personam Tragicam
  • VIII. Lupus et Gruis
  • IX. Passer ad Leporem Consiliator
  • X. Lupus et Vulpis Iudice Simio
  • XI. Asinus et Leo Venantes
  • XII. Cervus ad Fontem
  • XIII. Vulpis et Corvus
  • XIV. Ex Sutore Medicus
  • XV. Asinus ad Senem Pastorem
  • XVI. Ovis Cervus et Lupus
  • XVII. Ovis Canis et Lupus
  • XVIII. Mulier Parturiens
  • XIX. Canis Parturiens
  • XX. Canes Famelici
  • XXI. Leo Senex, Aper, Taurus et Asinus
  • XXII. Mustela et Homo
  • XXIII. Canis Fidelis
  • XXIV. Rana Rupta et Bos
  • XXV. Canes et Corcodilli
  • XXVI. Vulpis et Ciconia
  • XXVII. Canis et Thesaurus et Vulturius
  • XXVIII. Vulpis et Aquila
  • XXIX. Asinus Inridens Aprum
  • XXX. Ranae Metuentes Proelia Taurorum
  • XXXI. Milvus et Columbae
Liber II
  • Prologus
  • I. Iuvencus Leo et Praedator
  • II. Anus Diligens Iuvenem, Item Puella
  • *III. Aesopus ad Quendam de Successu Improborum
  • IV. Aquila Feles et Aper
  • V. Tib. Caesar ad Atriensem
  • VI. Aquila et Cornix
  • VII. Muli Duo et Latrones
  • VIII. Cervus ad Boves
  • IX. Auctor
Liber III
  • Prologus
  • I. Anus ad Amphoram
  • II. Panthera et Pastores
  • III. Aesopus et Rusticus
  • IV. Lanius et Simius
  • V. Aesopus et Petulans
  • VI. Musca et Mula
  • VII. Lupus ad Canem
  • VIII. Soror ad Fratrem
  • IX. Socrates ad Amicos
  • X. Poeta de Credere et non Credere
  • XI. Eunuchus ad Improbum
  • XII. Pullus ad Margaritam
  • XIII. Apes et Fuci Vespa Iudice
  • XIV. De Lusu et Severitate
  • XV. Canis ad Agnum
  • XVI. Cicada et Noctua
  • XVII. Arbores in Deorum Tutela
  • XVIII. Pavo ad Iunonem de voce sua
  • Epilogus
Liber IV
  • Prologus. Poeta ad Particulonem
  • I. Asinus et Galli
  • II. Poeta
  • III. De Vulpe et Uva
  • IV. Equus et Aper
  • V. Poeta
  • VI. Pugna Murium et Mustelarum
  • VII. Phaedrus
  • VIII. Serpens ad Fabrum Ferrarium
  • IX. Vulpis et Caper
  • X. De Vitiis Hominum
  • XI. Fur et Lucerna
  • XII. Malas Esse Divitias
  • XIII. Simius Tyrannus
  • XIV. De Leone Regnante
  • XV. Prometheus
  • XVI. Idem
  • XVII. De Capris Barbatis
  • XVIII. De Fortunis Hominum
  • XIX. Canes Legatos Miserunt ad Iovem
  • XX. Serpens Misericordi Nociva
  • XXI. Vulpis et Draco
  • XXII. Phaedrus
  • XXIII. De Simonide
  • XXIV. Mons Parturiens
  • XXV. Formica et Musca
  • XXVI. Poeta
  • Epilogus: Poeta ad Particulonem
Liber V
  • Prologus: Idem Poeta
  • I. Demetrius Rex et Menander Poeta
  • II. Duo Milites et Latro
  • III. Calvus et Musca
  • IV. Asinus et Porcelli Hordeum
  • V. Scurra et Rusticus
  • VI. Duo Calvi
  • VII. Princeps Tibicen
  • VIII. Tempus
  • IX. Taurus et Vitulus
  • X. Canis Vetulus et Venator
Appendix Perottina
  • I. Simius et vulpes
  • II. Auctor.
  • III. Auctor
  • IV. Mercurius et mulieres duae
  • V. Prometheus et dolus
  • VI. Auctor
  • VII. Auctor
  • VIII. Aesopus et scriptor
  • IX. Pompeius et miles
  • X. Iuno, Venus et gallina
  • XI. Iuvencus et bos vetulus
  • XII. Aesopus et victor gymnicus
  • XIII. Asinus ad lyram
  • XIV. Vidua et miles
  • XV. Duo proci
  • XVI. Aesopus et domina
  • XVII. Gallus et feles lecticarii
  • XVIII. Scrofa parturiens et lupus
  • XIX. Aesopus et servus profugus
  • XX. Equus circensis
  • XXI. Ursus esuriens
  • XXII. Viator et corvus
  • XXIII. Pastor et capella
  • XXIV. Serpens et lacerta
  • XXV. Cornix et ovis
  • XXVI. Socrates et servus nequam
  • XXVII. Lepus et bubulcus
  • XXVIII. Meretrix et iuvenis
  • XXIX. Fiber
  • XXX. Papilio et vespa
  • XXXI. Terraneola et vulpes

Qua re Phaedrus sese litteris dederat fortasse sit laudis gloriaeque[7] cuius rei certus[8] eo tempore erat simul atque censurae morum saeculi[9] causa. Quinque fabularum libros conscripsit, quorum duos in Capreis insulis sub Tiberio ediderat. Tertium scripsit honori et meriti Eutychi cuiusdam, qui si idem ac qui esset in aula Caligulae est, iste sine dubio ad imperatoris Caligulae tempus referendus est. Duos reliquos ad Particulonem et Philetum sub Claudio composuit, qui Claudii erant liberti.

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Strabo, Geographica 10, p. 722 edit. Amstelodami, 1707.
  3. Prol., lib. III, vv. 17–19.
  4. Pausanias, Descriptio Graeciae 9.29
  5. Epil. Lib. III. vv. 33 et ss.
  6. Lib. IV. XXV 33–34.
  7. "Ergo, inquit, hic abesto, livor, ne frustra gemas, / quoniam mihi sollemnis debetur gloria." Prol. Lib. III vv. 60–61.
  8. "Particulo, chartis nomen victurum meis, / Latinis dum manebit pretium litteris." Epil. lib. IV, vv. 5–6.
  9. "Nec aliud quidquam per fabellas quaeritur, / quam corrigatur error ut mortalium." Prol., lib. II, vv. 2–3.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]