Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Pluto (deus)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Pluto.
Pluto cornu copiae tenens.

Pluto,[1] sive Pluton[2] (Graece Πλούτων), in mythologia Graeca et Romana est deus inferorum, qui Graece etiam Ἅιδης (Hades), Latine Dis Pater et Orcus appellabatur. Pluto, a voce πλοῦτος 'divitia' deductum, per euphemismum circa 500 a.C.n. creatum est.[3]

Pluto est filius Saturni (Croni), qui Plutonem infantem comedit, et Opis (Rheae), itaque frater Iovis, Neptuni, Iunonis, Vestae, Cererisque. Proserpinam, neptem Plutonis, filiam Cereris in matrimonium duxit; in Orco habitat, sed interdum in Vesuvio monte habitare putatur.

Pluto primo deus divitiarum est, ideo "Dis" (a nomine dives) appellatur. Deus inferorum factus est quod pretiosa metalla subterranea (ubi mortui habitare credebantur) fodiuntur. Dominus autem Tartari est.

Proserpina rapta

[recensere | fontem recensere]

Notissima fabula de Plutone est, quae narrat eum Proserpinam Cereris filiam in Sicilia flores colligentem rapuisse et in Tartarum abstulisse, ut uxorem sibi faceret. Ceres eam quaerebat, sed nusquam invenire poterat, et terra fructus ferre desiit. Hecate et Sol Cereri monstraverunt, ubi filia eius esset, et Iupiter Plutonem iussit, ut eam redderet, sed sero erat, quod Proserpina iam sex malogranati granos consumpserat. Hoc facto, Proserpinae apud inferos menses sex omnibus annis manendum est. Menses quibus Proserpina in Tartaro manet autumnus hiemsque sunt, menses autem quibus in terra revertitur ver aestasque sunt. Hymnus in Cererem Homericus et Claudiani poema De raptu Proserpinae hoc narrant.

Aliae fabulae

[recensere | fontem recensere]

Pluto galeam habet, qua induta cerni non potest. Minerva eam induit, cum Diomedem iuvaret, ne Mars se videret.[4] Perseo Mercurius eam dedit, ne Medusa eum videret.[5] Hanc galeam Vulcanus bello Titanorum Plutoni dedit?.

Hercules Plutonem sagitta vulneravit, cum Pluto ad Neleum in Pylum socius veniret et eum defenderet; ad Olympum deus abiit, ut Paean eum curaret.[6]

  1. Quintus Ennius, varia 78.
  2. Publius Vergilius Maro, Aeneis 7.327.
  3. Tim Junk et Robert Parker, "Pluto", in Brill's New Pauly (2006).
  4. Homeri Ilias V 845.
  5. Hygini Astronomia, de Perseo.
  6. Homeri Ilias V 395—404; Apld. II 7, 3.

Nexus interni