Poppaea Sabina
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 30 CE; Pompeii
Obitus: 65 CE; Roma
Patria: Roma antiqua
Nomen nativum: Ollia T. f.
Obitus: 65 CE; Roma
Patria: Roma antiqua
Nomen nativum: Ollia T. f.
Familia
Genitores: Titus Ollius; Poppaea Sabina
Coniunx: Rufrius Crispinus, Marcus Salvius Otho, Nero Claudius Caesar Augustus Germanicus
Proles: Rufrius Crispinus, Claudia Augusta
Familia: Domus Iulio-Claudia, Poppaei Sabini
Coniunx: Rufrius Crispinus, Marcus Salvius Otho, Nero Claudius Caesar Augustus Germanicus
Proles: Rufrius Crispinus, Claudia Augusta
Familia: Domus Iulio-Claudia, Poppaei Sabini
Memoria
Sepultura: Mausoleum Augusti
Poppaea Sabina (nata Pompeiis anno 30; mortua Romae anno 65) fuit uxor nuptiis alteris principis Neronis. Filia fuit T. Ollii et Poppaeae Sabinae[1] (filiae C. Poppaei Sabini).
Poppaea ter nupsit:
- Rufrio Crispino equiti, cui peperit Rufrium Crispinum minorem.
- M. Salvio Othone, amico Neronis
- Neroni principi, cui peperit Claudiam Augustam aetate quattuor mensium mortuam
Secundum historicum Flavium Iosephum Poppaea Iudaicae religioni favebat atque fortasse eam fovebat (θεοσεβής dicitur). Certe summus sacerdos Ismael eius gratia impetravit ut muri cuiusdam aedificatio in Templo Hirosolymitano confirmaretur, quem murum et procurator Iudaeae Porcius Festus et rex Agrippa II amoliri volebant[2]. Quin etiam ipse Iosephus anno 64 liberationem sacerdotum sibi necessariorum a Nerone per eam impetravit[3]
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Tacitus, Annales 13.45-46; 14.63-64; 16.6
- Suetonius, De vita Caesarum "Nero" 35, "Otho" 3
- Dio, Historia Romana 62.11-13, 27; 63.9, 11, 13
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Simon Hornblower, Antony Spawforth (edd.), Oxford Classical Dictionary (Oxford University Press, 2003) p. 1221.
- ↑ Flavius Iosephus, Ant. Iud. XX.189-196
- ↑ Vita Iosephi III
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Poppaeam Sabinam spectant. |