Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Primum Bellum Iudaicum

E Vicipaedia
Restituta forma templi Hierosolymitani a Tito imperatore deleti

Primum bellum Iudaicum[1] inter Iudaeos et Romanos, quod crudeli Romanorum dominatione ac religione contempta instigatum est, anno 66 in Iudaea coepit, die 7 Septembris anno 70 templum Hierosolymitanum deletum et anno 74 Masada, arx ultima, a Romanis expugnata est. Prima trium seditionum magnarum Iudaeorum contra Romanos saeculo primo et secundo fuit (Secundum Bellum Iudaicum anno 116, Tertium Bellum Iudaicum - etiam "Seditio Barchochebae" dictum - 132 - 135), quae denique effecerunt, ut ultimae Iudaeorum sedes in provincia Romana Iudaea exstinctae sint. Ex tunc populus Iudaicus usque ad saeculum vicesimum in dispersione (diaspora) vixit.

  1. "Anni 2i primi belli iudaici" (p. 416 apud Google Books)
Sestertius Vespasiani victoriam Romanam commemorans. In aversa parte allegoria muliebris provinciae sub palma prope armorum acervum sedet lugens. Titulus : IUDEA CAPTA.

Si vis plura legere

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Primum Bellum Iudaicum spectant. (hic nexus fractus videtur)