Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Procreatio

E Vicipaedia
Novi singulares gignuntur secundum marginem folii plantae Kalanchois pinnatae. Parva planta proxima est circa 1 cm alta. Notio singularium qui non dividi possunt ab hac ratione reproductiva asexuali provocatur.
Syrphidae volantes coniunguntur.
Cellula muris se in duas novas cellulas dividit. Materia genetica novarum cellularum colore est caerulea.

Procreatio est ratio biologica qua nova unius organismi progenies ex parentibus gignitur, fundamentalissima? omnis vitae proprietas nota, quia quisque singulus organismus exstans est eventus procreationis. Notae procreationis rationes in duo genera lata digeruntur: sexuale et asexuale.

Per procreationem asexualem, singula res viva sine societate alius singulae rei vivae eiusdem speciei procreare potest. Divisio cellulae bacterii in duas cellulas filias est exemplum procreationis asexualis, quae autem non tantum in organismis unicellularibus observatur: multae plantae asexualiter procreare possunt, atque Mycocepurus smithii species formicarum solum per rationes asexuales procreare putatur.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Allogamy. 2004. Stedman's Online Medical Dictionary. Ed. 27a.
  • Allogamy, cross-fertilization, cross-pollination, hybridization. 2002. In GardenWeb Glossary of Botanical Terms. 2002. Ed. 2a.
  • Judson, Olivia. 2003. Dr. Tatiana's Sex Advice to All Creation: Definitive Guide to the Evolutionary Biology of Sex. ISBN 978-0099283751.
  • Tobler, M., et I. Schlupp. 2005. Parasites in sexual and asexual mollies (Poecilia, Poeciliidae, Teleostei): a case for the Red Queen? Biol. Lett. 1 (2): 166-68.
  • Zimmer, Carl. 2001. Parasite Rex: Inside the Bizarre World of Nature's Most Dangerous Creatures. Novi Eboraci: Touchstone.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Procreationem spectant.