Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Psalmus 6

E Vicipaedia
Psalmus 6 in libro horarum Stephani Chevalier: David paenitens Deo genu ponit.
Psalmus 6 Hebraice cantus

Psalmus 6 libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit "Domine, ne in furore tuo arguas me".[1] Superscriptio eius in Nova Vulgata redditur "Magistro chori. Fidibus. Super octavam. PSALMUS. David." Unus ex psalmis paenitentialibus habetur.

Iohannes Calvinus sic argumentum psalmi descripsit:

David manu Dei afflictus, quia se agnoscit iram Dei sua culpa provocasse, ut levationem impetret, peccatis suis veniam dare postulat: simulque deplorat, si e medio tollatur, Dei laudandi facultatem sibi ablatum iri. Deinde recepta fiducia, Dei gratiam celebrat, sermonemque ad hostes convertit, qui eius malis insultaverant.[2]

Verba psalmi

[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi quarti, ex versione vulgata Clementina:

1 In finem, in carminibus. Psalmus David. Pro octava.
2 Domine, ne in furore tuo arguas me,
neque in ira tua corripias me.
3 Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum;
sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
4 Et anima mea turbata est valde;
sed tu, Domine, usquequo?
5 Convertere, Domine, et eripe animam meam;
salvum me fac propter misericordiam tuam.
6 Quoniam non est in morte qui memor sit tui;
in inferno autem quis confitebitur tibi?
7 Laboravi in gemitu meo;
lavabo per singulas noctes lectum meum:
lacrimis meis stratum meum rigabo.
8 Turbatus est a furore oculus meus;
inveteravi inter omnes inimicos meos.
9 Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem,
quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
10 Exaudivit Dominus deprecationem meam;
Dominus orationem meam suscepit.
11 Erubescant, et conturbentur vehementer, omnes inimici mei;
convertantur, et erubescant valde velociter.

  1. Sic in psalterio Gallicana et versione iuxta Hebraicum. In psalterio Romano: "Domine ne in ira tua arguas me."
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi VI.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vide Psalmum 6 apud Vicifontem.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 6 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!