Quartet du dialogue national
Appearance
Quartet du dialogue national ('Quadricinium dialogi nationalis') est societas Tunesiensis democratiae in Tunesia creandae dicata, quae anno 2011, dum res novae Tunesienses gerebantur, constituta est ex quattuor societatibus, quae sunt:
- Union général tunisienne du travail ('Unio generalis Tunesiensis collegiorum opificum')
- Union tunisienne de l'industrie, du commerce et de l'artisanat ('Unio Tunesiensis industriae, commercii et artificii')
- Ligue tunisienne des droits de l'homme ('Foedus Tunesiense iurum humanorum')
- Conseil d'ordre national des avocats de Tunisie ('Consilium ordinis nationalis iuris consultorum Tunesiae).
Anno 2015 praemium Nobelianum pacis societati concessum est, "quod ad democratiam pluralisticam in Tunesia constituendam post Jasmineam rerum mutationem anni 2011 quam plurimum conferret."[1]
Notae
[recensere | fontem recensere]
Haec stipula ad societatem spectat. Amplifica, si potes! |