Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Regio Tomensis

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Regio Tomensis
Res apud Vicidata repertae:
Regio Tomensis: insigne
Regio Tomensis: insigne
Regio Tomensis: vexillum
Regio Tomensis: vexillum
regio
Civitas: Russia
Locus: 58°45′0″N 82°8′0″E
Situs interretialis

Forma

Area: 316 900 chiliometrum quadratum
Caput: Tomium

Gestio

Praefectus: Vladimir Mazur
Consilium: Legislative Duma of Tomsk Oblast

Vita

Incolae: 1 043 385
Zona horaria: Tempus Crasnoiarianum, UTC+07:00, Asia/Tomsk

Sigla

Siglum autoraedarum: 70

Tabula aut despectus

Regio Tomensis: situs
Regio Tomensis: situs

Regio Tomensis[1] vel Tomskensis[2] (Russice Томская область, tr. Tomskaja oblast' ), in Siberia occidentali sita, est subiectum Foederationis Russicae, anno 1944 creatum, et ab anno 2000 in eius districtum (circulum) foederalem Sibericum inclusum.

Regio Tomensis, cum regionibus Omensi (Omskensi) et Tumenensi in occidente, districtu autonomo Chanty-Mansiensi in occidente et septentrione, territorio Crasnoiarensi (Krasnoiarskensi) in oriente atque cum regionibus Kemerovensi et Novosibirscensi in meridie contermina, aream 314 391 chm2 et circa 1 074 milia incolarum (anno 2015) habet.

Caput regionis est Tomium. Narimum arx regionis antiqua saeculo XVI condita est. Obius cum accolis Tomo et Tschulymo et Keto et Vassiugane et Tschaia et Tymo flumen regionis maximum est. Paludes Vassiuganicae partem regionis magnam operiint.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 58°45′0″N 82°8′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
Vicimedia Communia plura habent quae ad regionem Tomensem spectant.