Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Sergius Rhadonezianus

E Vicipaedia
Wikidata Sergius Rhadonezianus
Res apud Vicidata repertae:
Sergius Rhadonezianus: imago
Sergius Rhadonezianus: imago
Nativitas: 3 Maii 1314; Rostovia
Obitus: 25 Septembris 1392; Sergiopolis

Memoria

thaumaturgus, Sanctus (feriae die 25 Septembris)
Sanctus Sergius et vita eius (Dionysii zographi icon).
Michael Nesterov, Visio Bartholomaei adulescentis.

Sanctus Sergius Rhadonezianus[1] (Russice Сергий Радонежский), die 3 Maii (calendario Iuliano) anni 1314 (vel anno 1322) prope Rostoviam natus et die 25 Septembris (calendario Iuliano, 8 Octobris Gregoriano) anni 1392 Sergiopoli mortuus, eremita Russicus et laurae Sanctae Trinitatis conditor fuit, hieroarchimandrita omnis terrae Russicae interdum nominatus. Vitam eius Epiphanius Sapiensru scripsit. A parentibus Bartholomaeus nominatus, filius eorum erat secundus. Fortasse Rostoviae in schola eruditus est, ubi etiam linguam Graecam edidicit; secundum Vitam Epiphanii litteras discere non potuerat, donec senem quendam ignotum vidit, qui particulam panis Eucharistiae Bartholomaeo dedit et facile eum multa sciturum esse pollicitus est. Cum Bartholomaeus XII annis est, familia eius in Rhadoneziam migravit. Parentibus mortuis Bartholomaeus partem hereditatis suam fratri minori Petro reliquit et cum fratre seniore Stephano in monasterium in vicum Khot'kovo (Russ. Хотьково) abit, post Stephanus Moscuam abiit, ipse eremitatem in silva praetulit. Vota monastica die 20 Octobris (calendario Gregoriano) tulit, quo die memoria sancti Sergii Romani colitur, cuius nomen cepit. Paulatim eremitae alii apud Sergium colligebantur et monasterium eorum novum circa ecclesiam Sanctae Trinitatis conditum est. Anno 1380, sanctus Sergius Demetrium Tanaiticum in proelium Culicovianum(ru) contra Tartaros benedixit, annoque 1392 mortuus in monasterio suo in ecclesiae Sanctae Trinitatis sepultus est, ubi prex illi usque adhuc continua die noctuque agitur. Discipuli sancti Sergii multa alia monasteria condiderunt. Dies memoriae eius 25 Septembris calendario Iuliano (8 Octobris Gregoriano) est[2].

Asteroides 4485 Radonezhskij in eius honorem nominatur.

Sancti Sergii discipuli

[recensere | fontem recensere]

Inter eius discipulos numerantur:

  1. De nomine urbis Rhadoneziae. Aliter:
    Radonezensis (Ignatii Kulczynski Specimen ecclesiae Ruthenicae, Parisiis et Tornaci), 1733,
    Radonežensis Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 233. (Textus apud Google Books),
    Radonežianus (ibidem).
  2. Postquam anno 1960 Pius XII pontifex sanctos orientales ante Concilium Basiliense canonizatos colere permisit, anno 1969 decreto Pauli VI haec dies in Calendarium Romanae Ecclesiae inserta est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Большая российская энциклопедия •