Tampa
Locus: 27°56′51″N 82°27′31″W
Numerus incolarum: 384 959
Zona horaria: UTC-5
Situs interretialis
Nomen officiale: Tampa
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Tampa est urbs in occidentali Floridae litore in Civitatibus Foederatibus, iuxta Sinum Tampae sita. Magnus portus naturalis in Sinu Mexici est, maximum portum maritimum in Florida continens. Urbs tertia a maxima in Florida numeratur, maxima in Area Sinus Tampae, et sedes Hillsborough Comitatus est.
Occidum? militare primo fuit, post Castellum Brooke conditum. Tampa anno 1887 rite adiunctus est.? Industria bacillorum nicotinorum,? a Vincentio Martino Ybor allata, atque industria peregrinationis, a Henrico Planto amplificata, primum urbis incrementum coeperunt. Hodie industriae, peregrinationis, pecuniariae,? sanitatis, maritimaeque? oeconomiam impellunt.? Castra Classis Aeriae MacDill, quae sedes Praesidii Asiae Occidentalis Civitatum Foederatarum? et Praesidii Virium Praecipuarum Civitatum Foederatarum est, Tampa aptat.?
Tres turmae maioris ludorum foederis pro Tampa contendunt: Tampa Bay Buccaneers ('Praedones Sinus Tampae') Foederis Pediludi Nationali, Tampa Bay Lightning ('Fulmen Sinus Tampae') Foederis Alsulegiae Glacialis Nationali, et Tampa Bay Rays ('Radii Sinus Tampae') Basipilae Maiorum Foederum. Praedones duas palmas (Super Bowl XXXVII anno 2002 et LV anno 2020) vicerunt. Fulmen tertias palmas (annis 2004, 2020, 2021) vicerunt. Palmarum a Praedonibus et Fulmine annis 2020 et 2021 captarum causa, nomen "Champa Bay" (fere 'Sinus Campioampa', portmanteau vocabulorum campionatus et Tampa) urbi a diurnariis per ludibrium datum est.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 27°56′51″N 82°27′31″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon • "292005, 2405568" apud USGS • Большая российская энциклопедия |