Oceanus; corpus aquae salsae qui magnam partem orbis terrarum cooperit; opp. terra.
Lacus seu corpus aquae mediterraneum, praesertim si magnum, salsum vel subsalsum sit; ut, Mare Caspium; nonnumquam, minor lacus dulcis, ut Mare Galilaeae.
omnia magna haec sunt, tamen ipsest maximus ultro,
non homo, sed vero mentula magna minax. —CarminaCatulli[1][2]
class. (45 a.C.n. / 709 a.u.)
Ne sit igitur sol, ne luna, ne stellae, quoniam nihil esse potest nisi, quod attigimus aut vidimus. Quid deum ipsum numne vidisti? Cur igitur credis esse? Omnia tollamus ergo, quae aut historia nobis aut ratio nova adfert. Ita fit, ut mediterranei mare esse non credant. Quae sunt tantae animi angustiae? —De natura deorumCiceronis[3][2]
Latinitas postclassica
saec. II. (ca. 170 p.C.n.)
Quid quod arbores etiam, quae pomifera subole fecundae quaeque earum tantum umbra contentae steriles, austrinis laxatae flatibus, germine foliorum renidentes, clementi motu brachiorum dulces strepitus obsibilabant, magnoque procellarum sedato fragore ac turbido fluctuum tumore posito mare quietas adluvies temperabat, caelum autem nubilosa caligine disiecta nudo sudoque luminis proprii splendore candebat. —Metamorphoseon libri XIApulei[4]