Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                

Ave, maris stella est hymnus Latinus et prex Mariae Virgini dicata, quam multi compositores musica ornaverunt. In liturgia horarum Ecclesiae Catholicae in festis Marianis primis vesperis canitur. Origo verborum incerta est, sed multi hunc hymnum putant a Venantio Fortunato aut a Paulo Diacono scriptum esse.

Virgo cum puero - Boccaccio Boccaccino pinxit.

Versiones musicae

recensere

Musicographorum, qui hunc hymnum musica ornaverunt, clari sunt Ioannes Leo Haslerus, Claudius Monteverdi, Franciscus Liszt.

Verba huius precis sunt:

Ave, maris stella,
Dei Mater alma,
Atque semper Virgo
Felix coeli porta.

Sumens illud Ave
Gabriélis ore,
Funda nos in pace,
Mutans Hevae nomen.

Solve vincla reis,
Profer lumen caecis,
Mala nostra pelle,
Bona cuncta posce,

Monstra te esse Matrem,
Sumat per te preces,
Qui pro nobis natus,
Tulit esse tuus.

Virgo singuláris,
Inter omnes mitis,
Nos culpis solútos,
Mites fac et castos.

Vitam praesta puram
Iter para tutum,
Ut vidéntes Jesum,
Semper collaetémur.

Sit laus Deo Patri,
Summo Christo decus,
Spirítui Sancto,
Tribus honor unus.

Nexus externi

recensere