Secundum Frontinum (De Aquaeductu Urbis Romae, Liber I, 25), est quoque quinaria (-ae, f.), quae est fistula a diametro quinque quadratum (5/4 digiti). Ergo, quinaria 420 mm² habet. Est quoque senaria (a diametro sex quadratum), septenaria (septem quadratum), et deinceps simili incremento usque ad vicenariam (a diametro certe viginti quadratum). Hae mensurae ad solas fistulas metiendas adhibebantur.
Scripulum, 1/288 librae sive 1/24 unciae. Circiter 1.142 g.
Apothecarii et medici Romani, ut drachmam passim in libris Graecis usitatam in Latinum sermonem vertere possent, nomen denarium usurparunt.
Ita apud Celsum denarius septimam partem unciae pendet (id est paulo minus quam quatuor grammata).
Idem Celsus, ut instar oboli haberet qui sexta pars drachmae erat, "denarii sextantibus" utebatur, "paulo plus dimidio scripulo" facientibus[5].
Cochlear quadragesima octava pars sextarii : 0,011 l.
Nonnumquam ratio duodecimalis, vel si mavis uncialis, inter cyathum et sextarium eodem modo quo inter unciam et libram usurpatur : sextans valet binos cyathos, quadrans ternos, triens quaternos, quincunx quinos etc.
↑In nonnullis fontibus (e.g. Charles Anthon (1843). William Smith. ed. A dictionary of Greek and Roman antiquities (3rd American ed.). Harper and Brothers), mensura hodierna pollex, -icis, m. dicitur. Alii autem "unciam" dicunt, ut antiquitus.