Monotheismus
Verbum monotheismus (compositum est ex graeco μονος = unus et θεος = deus) definit religiones sive doctrinas philosophicas unum solum deum noscentes et agnoscentes. Ita discernuntur de doctrina religionum ab polytheismo, qui noscit multas deos et eos veneratur. Religiones plures deos habentes, sed unum ex iis (deum maximum) venerantur, monolatria nominantur. Monotheismus iudaicus secundum opinionem exegeticam praesentem ex monolatria progressus est.
Religiones monotheisticae
Clarissimae religiones monotheisticae sunt
- religio iudaica,
- coroastrismus,
- Christianismus,
- religio Mohammedanica.
Aspectus
Adsunt diversae aspectus monotheismi:
- theismus credit deum personalem venerandum; personalitas distinguit deum ab deitate sine nomine, quae per sola vi videtur.
- deismus credit existentia cuiusdam dei, qui abstinet mundo ab creatio. Igitur absunt miracula et supplicationes sunt vanae.
- pantheismus credit totum universum unum esse cum deo. Deus personalis non est.
- panentheismus credit universum pars esse dei, sed non idem.
- dualismus credit duos deos, qui bonus et malus occurrunt.
Nota religionis monotheisticae
In quibus sequuntur nota specialia de iudaica, christiana, Mohammedanica religionum monstrantur.
Imagines Dei
Religiones monotheisticae agnoscent unum solum deum. Personalis est et individualis, qui transcendens cogitatus est. Creavit universa et capax est agendi in rebus orbe terrarum gestis. Scit omnia, potest omnia, adest ubique, natura habet, quam homines positiva aestimant, tamen forma absoluta: iustitia infallibilis, caritas et benignitas amplectans.
Denominationes adscribtae sunt masculinae, exempli gratia "dominus", "pater".
Interdicta sunt simulacra dei, cum adest periculum hominem res a manu propria facta adorare (idololatria). Nam consequitur, hominem naturam propriam ad simulacrum attribuere et tunc isto deo subigendus esse, ut naturam proiectam recuperet. Ergo se temperat libertatis, nonque potest sine deitate vivere. Monotheismus distinguit de aliis, quia homo non adorat opus ipse factum, sed deum invisibilem.
Fideles oratione cum deo comunicare possunt. Exsistunt ritus, textus praeparatae, sed etiam orationes individuales, quae fidelis dicit.
Anthropologia
Anima et corpus
Secundum monotheismi doctrinam homo compositus est corpore physico et animo (anima). Christiana religio discernit iterum animum et animam. Animus habet rationem et sensus. Et animus et corpus humanum Jesu Christo accepto connexum. Animus vel anima altius existimatur corpore, quia est immortalis et post mortum vivit.
Mors et peccatum
Notio animi humani immortalis ex Graecia venit et sero in iudaicam religionem introducta est. Cum ex graeco cogitatione de anima immortale etiam ea de inferno et caelo acceptum, quaestio ponebatur, quomodo unus et bonus deus in creatione peccatum ac infernum admitti poterat. Responsum generaliter datum loquitur de libertate voluntatis humanae.
Secundum monotheisticarum religionum doctrinam omnis homo unicam vitam gerit. Notiones lineariae hic sunt principia, cum reincarnatione homo iterum et iterum nascitur.
Vide etiam: peccatum, diabolus
Mundus
Notione monotheistica mundus incipit per dei creationem (vide creatio ex nihilo, finiens in ultimo iudicio. Mundus a deo creatus modo quodam habet partem divinae naturae.
Revelatio
Deus se ipse revelat per prophetas.
Adsunt sanctae scripturae, quae valent dei verbum et ita habent locum magnum.
- iudaica est tanach.
- christiana addit tanacho, qui antiquum testamentum dicitur, novum testamentum, quod simili modo est verbum dei. Amba testamenta Bibliam formant.
- islamica agnoscit traditiones iudaicae-christianae a deo revelatae. Perfectissima revelatio autem est Qur'an (coranus)), in quo definite explicata dei doctrina est.
Exempla
Religiones monotheisticae sunt religio Iudaica, religio Mohammedanica, religio Christiana, et recenti generis Baha‘i.
Iudaei et Mohammedani interdum quaerunt, si Christianismus sit religio monotheistica. Asseverant trinitatem (Pater, Filius, Spiritus Sanctus) tritheismum esse, id est fides in tres deitates. In filio insuper Christiani adorarent Jesum deum et hominem, quia ambo sit, sine humano peccato originali.
Una ex multis rationibus putat monotheismum primo memorationem factum, cum pharao Aegyptiorum rex Echnaton (Amenophis IV) Aton unicum deum sanxerit. Manet autem obscurum, si ille Echnaton existentiam aliorum deorum negavit vel Atoni venerationem tantum particularem dare voluit.
Generaliter assumitur iudaicam religionem doctrinam monotheisticam solum saeculo V a.C.n. evolvisse, graeca opinione commota, cum deum Jahwe deum gentis propriae (iuxta deis alterum gentium) comprehenserit. Haec autem obloquitur conscientiae hodiernarum religionum Iudaicae, Christiane, Mohammedanae, secundum quas iam Abraham patriarcham auctorem generis Iudaici circa annum 1800 a.C.n. monotheistam fuisse dicitur.
Fines
Non est facillimum discrimen monotheismi et polytheismi. Fautores religionum polytheisticarum saepe sunt de facto monotheisti, quia adorant unum deum ex caelo deorum. Hic casus henotheismus appellatur.
Thesis de monotheismo originali deficit de demonstratione. Non sunt omnes religiones continentes fidem in naturam altissimam; multis in religionibus Africae non solum carens cultus, sed etiam collatio testimoniorum historicorum monstrant, missionarios dei altissimi cultum condidisse.
Dicitones similes
- religio abrahamitica: istae religiones monotheisticae qui Abraham auctor generis esse agnoscunt (iudaica, Christiana, Mohammedana)
- religio revelationis: haec dictio refert ad doctrinam monotheisticarum religionum per saecula ab angelis dei revelatam.
- religio libri: in religione iudaica, Christiana, Mohammedana exsistunt scripturae sanctae, quae valent dei verbum esse.