Georgius Dimitrov
Georgius Dimitrov Michaelov (Bulgarice Георги Димитров Михайлов, natus die 18 Iunii 1882 in Kovachevski in Perunopolis provincia, mortuus die 2 Iulii 1949 in Barvikha apud Moscoviam) rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Post scholam finitam Dimitrov tirocinium typographici fecit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 1902 ad Factionem Socialisticam Opificum Bulgariae accessit et deinde anno 1904 ad Socialistas stricto sensu transiit. Fuit moderator collegiorum opificum. Annis 1913 - 1923 legatus ad parlamentum Bulgaricum fuit. Ab anno 1919 sodalis factionis Communisticae nuper conditae erat. Anno 1923 seditioni Communistarum contra Regnum Bulgaricum interfuit et seditione suppressa e patria fugere coactus est. Vindobonae et aliis urbibus Europae vivebat. Anno 1933 in Germania a Nazistis propter incendium Dietae Imperii Germanici accusatus est, sed iudicio a criminibus allatis liberatus est. Anno 1934 in Unionem Sovieticam expulsus est. Proximis annis pro Communistico Internationali operam dedit. Postquam anno 1944 Communistae in Bugaria rerum potiti sunt, Dimitrov Moscoviae adhuc vivens regentes pristinos Bulgariae necari iussit. Deinde in patriam rediit et die 23 Novembris 1946 Primus minister Bulgariae nominatus est. Hunc honorem ad mortem anno 1949 tulit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgius Dimitrov spectant. |