Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Manidae

E Vicipaedia

Classis : Mammalia 
Ferae 
Ordo : Pholidota 
Familia : Manidae 
   
Palaeontologia
66–0 m.a.Palaeocaenum > Recens
Subdivisiones: Genera
Territorium
Manidarum habitationes

Manidae sunt familia mammalium, sola familia quae exstat ordinis Pholidotorum. Tria genera comprehendit, quae sunt Manis (quattuor species Asiam habitantes), Phataginus (duae species Africam habitantes), ac Smutsia (duae species quoque Africam habitantes).[1] Hae species magnitudine variant, a 30 ad 100 centimetra. Etiam plures species exstinctas cognovimus.

Unicae inter mammalia, Manidae armantur magnis squamis keratinosis. In arboribus cavis aut cuniculos habitant, secundum speciem, et nocturnae sunt. Plerumque edunt formicidas et isoptera, quae longis suis linguis capiunt. Sunt animalia solitaria, quae congrediuntur tantum ut coniungantur et fetum unius, duarum, triumve prolium gignant, quae circa duos annos aluntur.

  1. Gaudin, Timothy (28 August 2009). "The Phylogeny of Living and Extinct Pangolins (Mammalia, Pholidota) and Associated Taxa: A Morphology Based Analysis". Journal of Mammalian Evolution 16 (4): 235–305 

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Manidas spectant.
Vide "Manidae" apud Vicispecies.
Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks