Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Atypidae

E Vicipaedia

Classis : Arachnida 
Ordo : Araneae 
Subordo : Mygalomorphae 
Infraordo : Fornicephalae 
Superfamilia : Atypoidea 
Familia : Atypidae 
Thorell, 1870
   
Subdivisiones: Genera
Territorium
Sphodros rufipes.

Atypidae, tarantulae atypicae vulgo appellatae, sunt familia aranearum mygalomorpharum quae in tribus generibus consistunt. Hae araneae, vulgo araneae atypicae saepe appellatae, sunt praedatores insidiandi sollertes, quae in tubo serici facto ex quo praedam interficiunt maximam partem degunt.[1]

In America Septentrionali Atypus et Sphodros, in Asia et Africa Atypus et Calommata, atque in Europa solus Atypus inveniuntur.[2] Atypus affinis, A. muralis, et A. piceus sunt solae huius familiae species, et solae mygalomorphae in Europa inventae.

Atypus tubum sericum secundum superficiem humi instruit, qui usque ad octo centimetra in humo iacet, sed circa viginti centimetra ad perpendiculum abditur. Aranea in imo tubo tum requiescit. Quae, a vibratibus excitata cum praeda trans partem expositam ambulet, per sericum pungit, telam secat, et animal intro trahit ut comedatur. Singuli generis Calommatae, contra talem telam constructam, in cuniculo habitat.[3] Sphodros usitate suos tubos iuxta truncum arboris fulcit.

Atypidis sunt ingentes chelicerae pro eorum magnitudine, et longi apparatus texendi, quamquam non tam longae ut in Dipluridis inveniuntur. Mares, aliquando clarissime colorati, pervagantur, feminas in tubis petentes. Color feminarum est ruber ad fuscum et obscurum.

Tempore feturae, mas Atypi affinis suum tubum vel cuniculum relinquit, feminas quaerens. Cum cubile feminae invenit, leviter tentans in latere cubilis ferit, feminaque volente, in tubum periclitatur, ubi binae araneae coeunt, una habitantes donec mas moriatur, cum femina corpus comedit. Feminae saccum ovorum facit, quem in cuniculo suspendet. Solum proxima aestate novae araneae sese ex ovis excluduntur, et solum proximo vere araneolae, cubile maternum relinquentes, prodeunt ut idoneos inveniant locus ubi sua cubilia aedificare possunt.[1]

Corpora feminarum speciei Atypi Asiae Meridiorientalis septem ad viginti una millimetra longa, mares circa duodecim millimetra sunt. Feminae generis Calommatae huius regionis a 23 ad 30 millimetra longae, mares circa 7 millimetra longa sunt.[3]

Nexus interni

  1. 1.0 1.1 Ross Piper, Extraordinary Animals: An Encyclopedia of Curious and Unusual Animals (Greenwood Press, 2007).
  2. Platnick 2008.
  3. 3.0 3.1 Murphy & Murphy 2000

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vide "Atypidas" apud Vicispecies.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Atypidas spectant.