Portugallia
Portugallia[1][2] sive Lusitania[3] (Lusitane Portugal) est civitas sui iuris in Europa Occidentali et in paeninsula Iberica sita, ad septentriones et orientem Regno Hispanico, ad occidentem et meridiem versus Oceano Atlantico finitima. Portugallia una cum insulis Azorum Materiaeque in Oceano Atlantico sitis, quae regiones autonomas sunt, 91 391 chiliometrorum quadratorum aream amplectitur. Ab Olisipone, civitatis capite, in occidentem versus Promunturium Ophiussal situm est, quod est locus continentis Europaeae extremus.
| |||||
Sententia civitatis: (nulla) | |||||
Lingua publica | Lusitana | ||||
Caput | Olisipo | ||||
Praeses | Hannibal Cavaco Silva | ||||
Minister primus | Petrus Passos Coelho | ||||
Area - Tota - % aqua |
inter civitates locus 109 92391 km² 0,5% | ||||
Numerus incolarum - totalis (2000) - Densitas |
inter civitates locus 79 10 066 253 habitantes 109 hab./km² | ||||
Libertas | 1128 et deinde 1640 | ||||
Moneta | Euro | ||||
Zona horaria | UTC +0 (+1 in aestate) | ||||
Hymnus nationalis | A Portuguesa (Latine Lusitana) | ||||
Interretis abbreviatio | .pt | ||||
Telephonicum praefixum | 351 |
Nomina
Nomen Portugalliae a portu Romano nomine "Portus Cale"[4] repetit. Medio aevo Portus Cale in Portucale, postea in Portugale profectum est, ex quo forma Latina Portugallia. Initio (saeculis septimo octavoque) hac appellatione sola terrae pars septentrionalis notata est, scilicet regio inter flumina Durium et Minium.
Lusitania erat provincia Romana ab Augusto condita. Caput erat Emerita Augusta. Provincia per australem hodiernae Portugalliae partem usque ad Durium ac Extremaduram Hispaniae pertinuit. A Renascentia litterarum incipientes scriptores, inprimis poetae, voce pro Portugallia utuntur, ut puta Ludovicus Camonius, qui Lusiadas conscripsit.
Historia
Praehistoria et Antiquitas
Portugalliam iam ante 500 000 annos inhabitatam esse arbitrantur. Antiquissima ossa humana ibi inventa hominum Neanderthalensium sunt, qui ante fere 100 000 annos in Portugallia vixerunt. Petroglyphae aetatis lapideae, quae inter gravissimas orbis terrarum numerantur, in Parque Arqueológico do Vale do Côa et in Pedra da Escrita visuntur. A 800 a.C.n. Phoenices in Algarbia loca munita ad mercaturam tuendam instituerunt. A sexto usque ad tertium saeculum a.C.n. Celtae immigraverunt, qui se cum Hiberis miscuerunt. Inter has civitates erant Lusitani, quos Romani maxime fortes duxerunt quique terrae nomen dederunt.[5]
A 450 a.C.n. in meridiana paeninsulae Ibericae parte Karthaginienses colonias collocaverunt. Secundo bello Punico Romani usque ad annum 206 a.C.n. Karthaginienses fugaverunt.[6] Maxima Portugalliae hodiernae pars primo ad provinciam Hispaniam ulteriorem, ab Augusto imperante ad Lusitaniam pertinebat, quae provincia etiam latas regiones Hispaniae occidentalis comprehendebat. In Portugallia septentrionali autem Romanis multum diuque resistitum est; ab anno 19 a.C.n. demum regio pacata est. Postea autem multae urbes, villae, viae, fodinae exempla Romana sequentes ortae sunt. Ex lingua Latina late diffusa postea Lusitana profecta est. Religio Christiana paulatim religiones antiquiores submovit.[7]. Invasionibus barbaricis imperium Romanum finitum est: Suebi (ab anno 409), Alani, Vandali et imprimis Visigothi (ab anno 416) invaserunt et regna condiderunt. Solum Sueborum regnum diutius permanebat; tandem anno 456 et iterum 585 regnum eorum circa Bragam situm a Theodorico II deletum est.[8]
Medium aevum et tempus explorationum
Anno 711 exercitus Maurorum Taric Abenciet duce proelio apud Transductos Promontorios copias Roderici regis Visigothorum devicit. Usque ad annum 716 totum Visigothorum regnum in dicionem Omayadarum redactum est, Lusitania verisimiliter iam anno 713. Andalusia, imprimis amiralatus (postea caliphatus) Cordubensis, saepe a ducibus egregiis directa, inter regna coaeva cultu humanitateque excellebat. Caliphatu in nonnullas taifas dilapso maxima Lusitaniae pars ad Pacis Augustae taifam pertinebat, meridies extrema ad Hispalensem. Coloni Mauri imprimis in paeninsula Iberica meridiana sedes collocaverunt, ad Portugalliae cultum linguamque multis modis conferentes.[9]
A regno Asturorum, quod Maurorum parvi intererat, saeculo nono sic dicta Reconquista (i.e. recuperatio) terrarum, ex quibus postea Portugallia exstitit, coepit. Anno 868 Portus Cale expugnatus est, anno 879 Conimbriga. Circa Portum Cale comitatus ad regnum Asturorum pertines (Condado Portucalense) conditus est, Bracara Augusta denuo aedificata et arx Vimaranes erecta est.[10]
Anno [[1095] rex Legionensis Portum Cale ac Conimbrigam Henrico Burgundiae fiduciaria dedit. Iam Henrici filius, Alphonsus I (rex Lusitaniae), anno 1127 Henrico mortuo nobilitate minore (infanções) adiuvante contra matrem suam rebellavit. Postquam apud Ourique Mauros vicit, tantum valebat, ut anno 1143 Alphonso VII Legionensi adnuente regem se appellari iussit. Anno 1166 Regnum Legionense ius suum comitatus Portucalensis dimisit, quo Portugallia de facto libera facta est. Bulla "Manifestis Probatum" regnum Portugalliae anno 1179 rite creatum est. Reges domus Burgundiae auxilio ordinum militarium fines in meridiem propagaverunt, donec 1250 Algarbia recuperata "Reconquista" terminata est.[11]
Anno 1383 domus Burgundiae in Portugallia exstincta est. Ioannes de Avis, filius nothus regis Petri I, se regem fecit, vindicias regni Castellae pugna apud Aljubarrota (1385) commissa reppulit, domum Avis condidit. Domo Avis regnante Portugallia terra marique magis magisque valuit. Henrico Navigatore (1394–1460) auctore terrae, quae homines nondum noverunt, quaesitae sunt, primo in occidentali Africae litore, deinde in America Australi (Brasilia) et Asia (India Lusitanica, Taprobane, Malacca, Macaum etc.). Saeculo decimo sexto Portugallia multis coloniis fulta inter Europae potentissimas ac divitissimas civitates erat. Etiam cultura florebat (Ludovicus Camonius).
1580-1822
Anno 1580 domus Avis exstincta est et Portugallia libertate amissa causis dynasticis ad ramum Hispanicum Domus Habsburgensis venit. Hispanici usque ad annum 1640 regnabant, Portugallia provincia facta partes coloniarum deperdidit. Anno 1640 dux Brigantiae, qui rebellioni nobilitatis contra regimen Hispanicum praefuit, se nomine Ioanne IV regem appellari iussit et paenultimam dynastiam Lusitanicam, domum Brigantiae, condidit.
Quod ad res exteras ac oeconomicas attinet, Portugallia magis magisque a Britanniarum Regno pendebat (Pactio Methuensis, 1703). Anno 1755 terrae motus magnam Olisipontis partem delevit. Primo ministro marchione de Pombal duce urbs denuo aedificata et Portugallia methodis partim severis monarchia absoluta facta est, quae civitatem normis philosophiae Illuminationis ad nova exempla componeret.
Anno 1761 aggressio Hispaniae Franciaque repulsa et libertas servata est, 1807 autem copiae Napoleonicae terram occupaverunt, familia regia in Brasiliam fugit. Francis Britannicorum adiuvamine fugatis seditio liberalis orta et prima Portugalliae constitutio conscripta est (1821). Bellum inter absolutismi ac monarchiae constitutionalis assectatores a posterioribus victum est.
Die 7 Septembris 1822 Brasilia imperatore Petro I libertatem nacta est.
Finis monarchiae, prima republica et dictatura ("status novus")
Ultima monarchiae decennia controversiis eorum, qui constitutionem mense Septembri anni 1821 institutam sustentabant (Lusitane Setembristas vocati), aliorumque, qui sic dictae "Chartae" favebant (Lusitane "Cartistas" vocati), qua regi plus potentiae tributum est, signata sunt. Anno 1853 regina Maria II mortua domus Brigantiae exstincta est; quod regina Ferdinando II domus Saxonicae nupserat, ramus huius gentis nobilis Germanae regnum occupavit (usque ad annum 1910). His annis Portugallia paupertate, analphabetismo, ruina civitatis fortunarum (1891), seditionibus vexata est.
Anno 1908 Carolus I rex cum maiore filio Ludovico Philippo interfectus est. Solus Emmanuel filius minor petitionem effugit. Postquam die 3 Octobris 1910 Michael Bombarda legatus necatus est, nocte sequente Olisiopone seditio orta, die 5 Octobris 1910 res publica declarata, rex Emmanuel II in exsilium Britannicum expulus est.
Bello orbis terrarum primo Portugallia, quamvis neutralis, imprimis ut colonias proprias tueretur, tamen Britanniarum Regnum adiuvit, mense Martio 1916 partes sic dictae Triple Entente ("triplicis conventionis") sequens bellum suscepit.[12]
Prima res publica (usque ad annum 1926), quae dicitur, tumultis rerumque politicarum instabilitate affecta, praeterea seditionibus sive regiis sive communisticis concussa tantum regiminibus infirmis et saepe mutatis, quae maiore legatorum parte carebant, administrata est.
Anno 1926 exercitus prima re publica oppressa potentiam arripuit. Togatus nomine Antonius de Oliveira Salazar, qui ab anno 1928 erat minister rerum fiscalium, ab anno 1932 minister primarius, anno 1933 "Estado Novo" ("civitatem novam") condidit, quae erat civitas fascisticae similis, ab una sola factione recta, vigilibus secretis (PIDE) coercita. In rebus exteris ad foedus cum Britanniarum Regno innisus bello orbis terrarum secundo neutralis permanebat, utrique parti Wolframium, elementum maximi momenti, praebuit, diversis speculatoribus spatium agendi dedit. Anno 1943 concessit, ut civitates contra Germaniam foederatae in Azoribus praesidia collocarent.
Bello confecto Portugallia inter civitates erat, quae Consociationem ex pacto Atlantico Septentrionali condiderunt. Ab anno 1960 bellum colonicum in Africa (Angola, Mozambicum, Guinea Bissaviensis) coepit, quod magna crudelitate gestum est. Die 19 Decembris 1961, milites Indi coloniam Lusitanicam Goam expugnaverunt. Cum anno 1968 Salazar valetudine affectus imperio defunctus sit, Portugallia belli colonici causa inter civitates solitaria ac quoad res oeconomicas fracta erat. Duces militares, quibus persuasum erat bellum vinci non posse, anno 1973 potentiam comprehenderunt. Seditio generalis "res novae dianthorum" dicta dictaturam finivit. Moderatores novi omnes colonias Macao excepto liberas reddiderunt (1974/1975).
Tempus recens (ab anno 1975)
Primis post res novas annis Portugallia in civitatem socialisticam commutari videbatur; res privatae in usum publicum translatae, latifundia inter agricolas divisa sunt. Constitutio anni 1976 finem publicum esse, ut Portugallia socialistica fieret, statuit. Cum autem primis praesidis electionibus anno 1976 summus exercitus dux Antonius Ramalho Eanes, qui consilia moderata secutus esset, contra opinionem praevaleret, democratia parlamentaris servata est. Eanes et Marius Soares (primus minister 1976-1978 et 1983-1985, civitatis praeses 1986-1996) terram denique anno 1986 in Unionem Europaeam duxerunt.
Ab anno 2008 ratio rei publicae Portugalliae non aliter ac aliarum civitatum Europae, ut graves difficultas oeconomicas superaret, innititur, ab Aerario Monetario Internationali ac Unione Europaea simul adiuta ac coercita.
Geographia
Ab occidente et meridie Portugallia a Oceano Atlantico terminatur, ab oriente et a septentrionibus finem terrestrem 1214 chiliometroum cum Hispania habet.
Pars septentrionalis climate admodum gelido umidoque gaudet, quo vegetatio luxuriosa oritur. Minius provincia historica in Portugallia boreo-occidentali sita inter regiones maxime inhabitatas numeratur. Urbes maximae sunt Braga et Viana Castelli. Minius "viridis Portugalliae hortus" vocatur. In collium declivibus imprimis vinum colitur, ex quo notissimum Vinho Verde (vinum viride) gignitur. Praeterea multa genera olerum, quercus, castaneae, pinus et oleae crescunt.
In Portugallia boreo-orientali provincia historica Transmontana et Durius Superior (Trás-os-Montes e Alto Douro) sita est. Regioni a mari aversae valdeque montuosae hiemes frigidae, aestates calidae sunt. Vegetatio tenuior quam Miniensis, praecipue prope confinium Hispanicum. Montes numerosis fluminibus ut puta Minio vel Durio scinduntur. Hac in regione etiam est unicum saeptum nationale Lusitanicum nomine Peneda-Gerês, ubi silvae virgines multis quercubus ilicibus obsitae relictae sunt. Urbes maioris momenti sunt Portus Cale, Vila Nova de Gaia, Matosinhos, Bracara Augusta, Villa Regalis et Brigantia.
Portugallia media maxima ex parte tumulosa vel etiam montuosa est; montes Serra da Estrela arti athleticae hiemali multum locum praebent. Summus mons Portugalliae continentalis est Torre 1993 metrorum. Regiones maximi momenti sunt Ripae (Beiras), Ripa Tagi (planities Tagi), Extrema Durii et ostium Tagi in Oceanum Atlanticum. Tota regio ferax vinique culturae valde apta, ut iam Romani sciverunt. Praeterea frumentum, Oryza, Helianthus annuus et holera coluntur. Regio a Tago flumine in duas partes dividitur. Inundationes, quae olim semper agros urbesque vastaverunt, numerosis molibus arcentur. Urbes Portugalliae mediae maximi momenti sunt Olisipo, Aviarum, Sintra, Conimbriga, Verurium, Collipo, Albicastrum et Scalabis.
Portugallia meridiana ex districtu Setubalensi et regionibus Transtagia Algarbiaque constat. Facies harum terrarum partim plana, partim tumulosa est, clima sicca et calida. Transtagia, unde olim maxima frumenti pars Portugalliae orta est, his diebus a paucis hominibus incolitur; longe lateque agri frumentarii, oliveta, subera videntur, ad hoc vinum et helianthus annuus. In pratis, quae vere floribus multorum colorum consita sunt, oves pascuntur. Tamen condicio oeconomica ex multis annis deterior fiebat, inter alia ob longiores siccitates, quibus novis molibus occurreretur. Num opportunum sit eucalyptos plantare varie disputatur, quod periculum incendiorum crescit. Prope litora meridiana saepe pinus, sed etiam palmae inveniuntur, quarum sola Chamaerops humilis vernacula est.
Algarbia, quae totum litus meridianum comprehendit, maxime periegesi vivit. Maximae Portugalliae meridianae urbes sunt Portus Alacer, Ebora, Pax Iulia, Ossonoba et Lagos. Flumen maximi momenti est Anas, qui bis per tractum longius est confinium cum Hispania. Numerosae plantae suculentae aestui aestivali accomodatae sunt.
Ad Portugalliam etiam Insulae Materiae et Azores (sive Accipitrinae) in Oeceano Atlantico sitae pertinent. Azorum insula Sancta Maria excepta originis vulcanicae sunt. Insulae Materiae ante litore Africano sitae vegetationem partim tropicam, partim subtropicam habent. Summus Portugalliae mons in Azoribus sita est (Ponta do Pico, 2351 m).
Flumina
Lusitaniam transeunt tria magna flumina; Durius (Douro), Tagus (Tejo), et Anas (Guadiana), quae omnia in Hispania oriuntur et in Oceanum Atlanticum influunt. Tagus Olisiponem, Durius secundam pondere urbem, Portum Calem, transit. Anas in Portugallia austro-orientali in sinum Gaditanum influit.
Minius flumen (Minho) inferior finem inter Lusitaniam et Gallaeciam, regionem Hispanicam, efficit.
Promunturia
Divisio administrativa
Praecipuae administrativae divisiones Lusitanae adhuc duodevicensimi districtus (distritos) in continente, et duae regiones autonomae Accipitrinarum et Materiae, in 308 concilia (concelhos) et in 4257 parochias (freguesias) subdivisa, sunt, sed multos alios territorialis ordinationis modos habet velut divisionem in regiones (regiões) cum subregiones (subregiões).
Districtus
No. | Districtus Latine vel Latinizatum | Districtus Lusitane | Caput Latine vel Latinizatum | Caput Lusitane |
---|---|---|---|---|
12 | Aviarum | Aveiro | Aviarum | Aveiro |
5 | Pax Iulia | Beja | Pax Iulia | Beja |
17 | Bracara Augusta | Braga | Bracara Augusta | Braga |
14 | Brigantia | Bragança | Brigantia | Bragança |
9 | Albicastrum | Castelo Branco | Albicastrum | Castelo Branco |
11 | Aeminium | Coimbra | Aeminium | Coimbra |
7 | Ebora | Évora | Ebora | Évora |
6 | Ossonoba | Faro | Ossonoba | Faro |
10 | Custodia | Guarda | Custodia | Guarda |
2 | Collipo | Leiria | Collipo | Leiria |
1 | Olisipo | Lisboa | Olisipo | Lisboa |
8 | Portus Alacer | Portalegre | Portus Alacer | Portalegre |
16 | Portus Cale | Porto | Portus Cale | Porto |
3 | Scalabis | Santarém | Scalabis | Santarém |
4 | Caetobriga | Setúbal | Caetobriga | Setúbal |
18 | Viana Castelli | Viana do Castelo | Viana Castelli | Viana do Castelo |
13 | Verurium | Viseu | Verurium | Viseu |
15 | Villa Regalis | Vila Real | Villa Regalis | Vila Real |
Regiones autonomae
Regio autonoma Latine vel Latinizata | Regio autonoma Lusitane | Caput Latine vel Latinizata | Caput Lusitane |
---|---|---|---|
Insulae Accipitrinae | Açores | Lingua Tenuis | Ponta Delgada |
Insulae Materiae | Madeira | Foeniculia | Funchal |
Regiones rationariae
No. | Regio rationaria Latine vel Latinizata | Regio rationaria Lusitane | Numerus subregionum |
---|---|---|---|
1 | Septemtrio | Norte | 8 |
2 | Centrum | Centro | 12 |
3 | Olisipo | Lisboa | 2 |
4 | Transtagia | Alentejo | 5 |
5 | Algarbia | Algarve | 0 |
6 | Insulae Accipitrinae | Açores | 0 |
7 | Insulae Materiae | Madeira | 0 |
Provinciae traditionales sive regiones
Quamquam usitate administrationi nihil valent, provinciae sive regiones naturales (Lusitane províncias sive regiões naturais) civitatis divisio adhuc sunt, statim post districta, cum qua plerique Lusi maxime se agnoscunt. Creatis emendatione anno 1936, formaliter? extinctae sunt, cum Constitutio anni 1976 valere coepisset. Quarum numerus undecim erant, infra exponuntur:
No. | Provincia Latine vel Latinizata | Provincia Lusitane |
---|---|---|
1 | Algarbia | Algarve |
2 | Transtagia Superior | Alto Alentejo |
3 | Transtagia Inferior | Baixo Alentejo |
4 | Ripa Superior | Beira Alta |
5 | Ripa Inferior | Beira Baxa |
6 | Ripa Litoralis | Beira Litoral |
7 | Durius Litoralis | Douro Litoral |
8 | Minius | Minho |
9 | Ripa Tagi | Ribatejo |
10 | Transmontana et Durius Superior | Trás-os-Montes e Alto Douro |
11 | Extrema Durii | Estremadura |
Urbes Lusitanae
- Abrantium sive Aurantes (Abrantes)
- Aegitania
- Aeminium
- Aquae Flaviae (Chaves)
- Arabriga (Alenquer)
- Araducam sive Vimaranis (Guimarães)
- Arucitana (Moura)
- Alanorum Fanum sive Alanguera sive Alanguerum (Alverca)
- Albicastrum
- Almarinum sive Almerinum (Almeirim)
- Alsena (Almada)
- Amaranthus (Amarante)
- Aquae Flaviae (Chaves)
- Arandis (Ourique)
- Arunci (Arronches)
- Aviarium
- Avisium
- Barcelum (Barcelos)
- Bevipo[13] (Alcácer do Sal)
- Bracara Augusta
- Brigantia sive Brigantium
- Bucellae (Bucelas)
- Caetobriga
- Cale sive Calle (Vila Nova de Gaia)
- Castra Leuca
- Conimbriga
- Ebora
- Eburobrittium (Óbidos)
- Fatima
- Lacobriga (Lagos)
- Lamecum (Lamego)
- Lorica
- Mirobriga Celticorum (Santiago do Cacém)
- Mons Maior Novus
- Myrtilis (Mértola)
- Olisipo (sive recentius Lisbonum)
- Ossonoba
- Pax Iulia (Beja)
- Portus Alacer
- Portus Cale
- Portus Hannibalis
- Sacabis
- Sartago
- Scalabis
- Sellium sive Nabantia
- Serpa (Serpa)
- Sinus (Sines)
- Tritium
- Verurium (Viseu)
- Villa Regalis (Vila Real)
- Vipasca (Aljustrel)
- Vimaranis (Guimarães)
Praecipuae urbes
- Olisipo, cui sunt fere 1 500 000 incolarum, est civitatis caput et, maxima urbs, et principalem maritimum portum habet. Anno 1994, Europaeum Culturae Caput fuit, et anno 1998 Expositionem Universalem EXPO'98 hospitio accepit. Per suum litus flumen Tagus in oceanum influit. Vicos et monumenta universe clara, velut vicum Sanctae Iustae (cum inclito anabathro) aut splendida Turrim Bethleem in fluminis et maris confluentia habet.
- Portus Cale, "Urbe Invicta", Capital do Norte, fere 1 220 000 incolarum, secunda urbs, maritimo portu praedita, in fluminis Durii (Douro) ora, inter alia ob vina inclitus est.
- Amadora, urbs in Grande Lisbona, cum fere 179.000
- Cale, in flumine Durii sita, cum fere 178 255 incolarum.
- Bracara Augusta, in Minho area metropolitana, cum fere 163 000 incolarum. Antica y historica Arquiodosis.
- Aeminium cum fere 128 000 incolarum, ponderis industriale centrum universitariumque (praeclarum tam in aliis temporibus quam hodie),in flumimis Mons(Mondego).
- Funchalia (Funchal), in Insula Materia, cum fere 100 255 incolarum.
- Caetobriga (Setubal) in flumine Sado, cum fere 100.100 incolarum
Incolae
Lusitaniam, Archipelagis Accipitrino, et Materiae inclusis, circiter 11 000 000 hominum incolit, densitatem incolariam 108 hominum pro chiliometro quadrato repraesentans.
Incolae Lusitani variorum phyleticorum elementorum mixtura sunt, Hiberorum, Romanorum, Visigothorum et serius Maurorum. Et, aliae gentes, sicut antiquarum coloniarum, mixturae paulum apportavere.
Lusi sunt Mediterraneae Europae homines, quorum origine, praesertim tribuum Celtarum et Hiberorum (Celtiberorum nominatorum, ut Lusitani, Gallaeci, et Conii v.gr.? sunt) mixtura est (inter alias minus significativas, velut Bracari, Celtici, Coelerni, Equaesi, Grovii, Interamici, Leuni, Luanqi, Limici, Narbasi, Nemetati, Paesuri, Quaquerni, Seurbi, Tamagani, Tapoli, Zoelas, Turduli). Aliae ponderis gentes in Portugalliensium origine Romani (lingua Lusitana a Latina deducitur), Visigothi, et Suebi et sunt, qui omnes hodiernam Lusitanum terram incoluerunt. Aliae minoris ponderis gentes Graeci et Phoenices et Carthaginenses (cum parvis commercii factoriis in litore semipermanentibus), Vandali (Silingi et Asdingi), et Alani (ambo a Visigothis deiecti aut partim integrati) fuerunt.
Homines clari
- Alphonsus I Henricus Domitor Lusitaniae, Primus rex, pater patriae (1139–1185), Domus Burgundiae
- Ioannes I Lusitaniae rex (1385–1433), Domus Avisiensis
- Ioannes II Lusitaniae rex, "Optimus Princeps," Domus Avisiensis
- Petrus Alvaresius Cabralius, explorator qui forte fortuna Brasiliam detexit
- Phillipus II, Unio Iberica, Domus Habsburgicae
- Ioannes VI Restitutor, Rex, Dux Brigantiae (1640–1656), Domus Brigantiensis
- Iohannis VI Rex Lusitaniae Lusitaniae, Brasiliae, et Algarviae Rex
- Petrus IV Lusitaniae rex, Miles Rex, Imperator Petrus I Brasiliae
- Lucia Fatimensis
Caelum
Lusum caelum secundum altitudinem, inter altas temperaturas et ambitum siccum in comparative inferioribus australibus regionibus et temperaturas moderatas minores cum humidis ambitibus in boreali zona, mutat.
Constantes pluviae per annum totum, exceptis mensibus Iuliis et Augustis, ubi practice non sunt.
Linguae
Secundum Constitutionem, Portugallia linguam publicam habet: Lusitanam. Fabulata? a totis incolis, lingua Lusitana secunda Latinae originis lingua fabulatissima? in mundo et laboralium? in diversis internationalibus ordinationibus linguarum una est. Lingua Lusitana, a Gallaico-Lusitana in Mediaevo Boreoccidente Paeninsulae fabulata? prognata, varias dialectos habet.
Lingua Mirandica cum origine Asturo-Legionense linguae publicae statutum non habet, de anno 1999 singulare tutela utitur et facultative? secunda lingua in scholis concilii Mirandae Durii (Luse Miranda do Douro, Mirandense Miranda de l Douro) et in concilii Vimiosi (Luse Vimioso, Mirandense Brumioso) parte docetur. Cuius usus, nihilominus, valde circumscriptus est, dum in cursu actiones linguistica locutae communitatis iura firmantes sunt.
Religio
Constitutio libertatem religiosam firmat.
Politia
In Lusitania Dominationis Organa quattuor sunt, rei publicae praeses, rei publicae consilium (parlamentum), gubernatio, et tribunalia. Rei publicae praeses est civitatis dux et "per universale suffragium" eligitur "per" quinque annos, et fiscalizationis de gubernationis activitate munus exercet.
Rei publicae consilium aut Parlamentum Olisiponi fungitur, in Regia Sancti Benedicti et per quattuor annos eligitur, nunc 230 deputatos, electos in 22 plurinominalibus in factionum catalogis circulis, habet. Gubernationi primus administer praeest, qui generaliter cum maximo suffragiorum numero in quaqua legisfera electione partium dux, et a Praeside Rei Publicae hoc modo invitatur ut Gubernationem formet. Primus Administer administros nominat.
Tribunalia in nomine populi iustitiam administrant, civium iura commodaque protegentia, democraticae legalitatis violationem obstantia, commodorum conflictus inter diversas entitates accidentes dirimentia.
Portugalliae politicum panorama duabus partibus dominatur, Partibus Socialistis (PS) et Partibus Socialibus Democraticis (PSD), quae ambae fere omnium autarchiarum gubernandarum administrandarumque munera divisa habent de practice democratica instauratione. Attamen, partes sicut Partes Communistae Portugallienses (PCP), adhuc autarchiarum praesidentiam et maius pondus junctae cum syndicale motu aut cum Centro Democratico Sociale (CDS), cum quo iam in coalitione gubernavit, habent. Etiam ponderis in politicis latrunculis partes sunt Circulus Sinistrae (BE) et Partes Oecologistae "Virides" (PEV).
Status in Unione Europaea
Hodie Lusitania est unus ex viginti-septem membris Unionis Europaeae (sua adhaesio anno 1986 facta est); unus ex duodecimo membris zonam eurem integrantium, et cuius lingua est una ex undecim linguis officialibus Unionis Europaeae.
Oeconomia
Abhinc annos quadraginta, Portugallia facta est civitas Ordinationis Cooperationis et Amplificationis Oeconomicae cum maxima producti intestini bruti taxatione, Hibernia excepta.
Post Unioni Europaeae adhaesionem, anno 1986, tum civitas energicarum reformationum et magnarum pecuniariam infrastructuris collocationum periodum coepit, quae rapidam oeconomici incrementi accelerationem provocabunt. Inter annos 1970 et 2003, productum intestinum brutum pro capite PPP (Emptionis Potentiae Paritatem) mensum paulum plus quam 50% ad 70% eiusdem magnitudinis in promedium Unionis Europaeae crevit.
Lusitania fuit unus primarum civitatum finali Unionis Oeconomicae et Monetariae phasi selectarum, euris monetae introductionem ab die 1 Ianuarii anno 1999 incipiens (notarum nummorumque circulatio Kalendas Ianuarias coepit). In eure? participatio? ut Pacti Stabilitatis et Incrementi regulas efficiat civitatem cogit, ut fiscum publicum et inflationem inspiciat dominetque, et ut civitati inflationis historici minimi gradus firmentur.
Nunc oeconomica structura in diaconiis industriaque fundatur, 67.8% et 28.2% VAB repraesentantibus anno 2004.
Moneta
A die 1 Ianuarii 2002 euro (EUR) scutum (Luse escudo) (PTE) substituit. Conversionis taxatio 1 euro = 200,482 scuta est.
Notae
- ↑ Hofman, Lexicon Universale quod inter alia dixit Portugalliam esse regnum Lusitaniam et Callaicum complectens.
- ↑ Portugallia et Algarbia quae olim Lusitania, Ioh. et Cornelius Blaeu, c. 1640.
- ↑ Vide: Ephemeris expeditionis Norreysij & Draki in Lusitaniam (1589).
- ↑ Verbum Graecum "Cale" (quod Latine "pulcher" valet) anteriorem coloniam Graecam admonet.
- ↑ A. R. Disney: A History of Portugal and the Portuguese Empire, vol. 1: From Beginnings to 1807, Novi Eboraci 2009, p. 5-15
- ↑ A. R. Disney: A History of Portugal and the Portuguese Empire, vol. 1: From Beginnings to 1807, Novi Eboraci 2009, p. 16-19
- ↑ A. R. Disney: A History of Portugal and the Portuguese Empire, vol. 1: From Beginnings to 1807, Novi Eboraci 2009, p. 20-33
- ↑ A. R. Disney: A History of Portugal and the Portuguese Empire, vol. 1: From Beginnings to 1807, Novi Eboraci 2009, p. 34-50
- ↑ A. R. Disney: A History of Portugal and the Portuguese Empire, vol. 1: From Beginnings to 1807, Novi Eboraci 2009, p. 51-57.
- ↑ A. R. Disney: A History of Portugal and the Portuguese Empire, vol. 1: From Beginnings to 1807, Novi Eboraci 2009, p. 68
- ↑ A. R. Disney: A History of Portugal and the Portuguese Empire, vol. 1: From Beginnings to 1807, Novi Eboraci 2009, p. 75, p. 80-81.
- ↑ Die Portugiesen im Ersten Weltkrieg ("Lusitani in primo orbis terrarum bello"
- ↑ Vide fr:Liste des noms latins des villes de la péninsule Ibérique.
Bibliographia
- Jorge de Alarcão, L'Antiquité romaine au Portugal. Lutetiae, 2008. ISBN 978-2-917735-00-8
- Aníbal Barreira, Mendes Moreira, Rumos da história. Oporto: Edições ASA, 2003. ISBN 972-41-2899-7
- Dietrich Briesemeister, Axel Schönberger, edd., Portugal heute. Politik, Wirtschaft, Kultur. Francofurti ad Moenum: Vervuert, 1997. ISBN 3-89354-564-6
- Isabel Alexandra Fernandes, Reis e Rainhas de Portugal. 5a ed. Olisipone: Texto Editores, 2006. ISBN 972-47-1792-5
- Patrick Frilet, Jacqueline Wilmes, Portugal. Lutetiae: Éditions de Lodi, 2003. ISBN 978-2-84690-027-0
- Mark Gielen, Le Portugal. Lutetiae: Artis-Historia, 2003. ISBN 978-2-87391-416-5
- Paulo Alexandre Loução, Portugal, Terra de Mistérios. 3a ed. Olisipone: Ésquilo, 2000. ISBN 972-8605-04-8
- Eckhart Nickel, Gebrauchsanweisung für Portugal. Monaci: Piper, 2001. ISBN 3-492-27520-6
- Christophe Picard, Le Portugal musulman - VIIIe-XIIIe siècles Lutetiae: Maisonneuve et Larose, 2001. ISBN 2706813989
- Henry Thorau, ed., Portugiesische Literatur. Francofurti ad Moenum: Suhrkamp, 1997. ISBN 3-518-39270-0
Vide etiam
Porta Unionis Europaeae |
Austria • Belgica • Bulgaria • Cechia • Croatia • Cyprus • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Italia • Lettonia • Lituania • Luxemburgum • Melita • Nederlandia • Polonia • Portugallia • Romania • Slovacia • Slovenia • Suecia Capsae cognatae: Duces civitatum • Primi ministri | |
Civitates |
Albania · Andorra · Armenia · Atropatene · Austria · Belgica · Bosnia et Herzegovina · Britanniarum regnum · Bulgaria · Cechia · Civitas Vaticana · Croatia · Cyprus · Dania · Estonia · Finnia · Francia · Georgia · Germania · Graecia · Helvetia · Hibernia · Hispania · Hungaria · Islandia · Italia · Lettonia · Lichtenstenum · Lituania · Luxemburgum · Macedonia Septentrionalis · Melita · Moldavia · Monoecus · Mons Niger · Nederlandia · Norvegia · Polonia · Portugallia · Romania · Russia · Ruthenia Alba · Serbia · Sanctus Marinus · Slovacia · Slovenia · Suecia · Turcia · Ucraina |
---|---|
Civitates statu dubio |
Abascia · Carabachia Superior · Cyprus septentrionalis · Donetskensis · Kosovia · Luganskensis · Ossetia Meridionalis · Transnistria |
Territoria obnoxia et statu dubio |
Acroterium et Decelea · Caesarea insula · Crimaea · Faeroae · Gibraltaria · Lisia · Riduna · Monapia · Sargia |
Formula:Link FA
Formula:Link FA
Formula:Link FA
Formula:Link GA
Formula:Link GA